The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 93 › Psalmorum 93:3

Psalmorum 93:3

Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The floods have lifted up, O LORD, the floods have lifted up their voice; the floods lift up their waves.

In Context

2Exaltare, qui judicas terram; redde retributionem superbis. + 93.2 Deus ultionum Dominus. Ne festines alium punire, si te læsit; sicut nolles puniri alio rogante, quem læsisti: et si ille peccat in te, ne pecces deterius blasphemans Deum, nec optes vindictam; quæ si venerit, forsan te prius inveniet. Libere egit. AUG. Tempore infirmitatis, ut quando in templo docuit, tanquam potestatem habens, quia nec veritati ejus, nec potestati ejus potest obviari. Et quia ita tunc, nunc Exaltare, quia, usquequo peccatores. 1

4effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? + 93.4 Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc. 1

Read all of Psalmorum 93

Cross References

Psalms 18:4Non sunt loquelæ, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. + 18.4 Loquelæ. CASS. Publicæ suasiones. Sermones. Communes narrationes. Quorum non. Planius diceret, in quibus non audiantur voces eorum, vel, omnium sermonum audiantur voces eorum: illud idem facit per relativum. AUG. Omnibus linguis primos loqui fecit spiritus, qui omnes gentes in unum erat congregaturus, unus homo tunc omnibus, sic modo unus Christus caput et corpus. 1

Psalms 46:4Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris. + 46.4 Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat. 1

Psalms 98:7in columna nubis loquebatur ad eos. Custodiebant testimonia ejus, et præceptum quod dedit illis. + 98.7 Columna. CASS. Fortitudo et decor domus. In hac specie loquebatur, quæ nuntiabat Ecclesiam, vel carnem, sed tunc in nube, modo aperte per Filium: Nubis loquebatur ad eos. ID. Ad eos ergo tunc in nube, qui jam nobis loquitur in scabello, id est, in carne assumpta aperte. Testimonia ejus et præcepta. ID. Testimonium est per signa aliqua præcedentis rei posita significatio: unde sæpe in lege dicitur: Hoc erit vobis in testimonium. Præcepta sunt sicut præcepta legis per Moysen data. 1

Psalms 124:3Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas, 1

Isaiah 55:12Quia in lætitia egrediemini, et in pace deducemini; montes et colles cantabunt coram vobis laudem, et omnia ligna regionis plaudent manu. + 55.12 Montes, scilicet animæ sanctorum quæ pro varietate virtutum montes appellantur et colles.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 93:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 93:2Psalmorum 93Psalmorum 93:4 →