Mark 4:40
Et ait illis: Quid timidi estis? necdum habetis fidem? et timuerunt timore magno, et dicebant ad alterutrum: Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obediunt ei? + 4.40 Quid timidi estis? BEDA. Quasi dicat: Quid me præsente timetis? Cui simile est, quod post resurrectionem exprobravit incredulitatem illorum, et duritiam cordis, quia hi qui viderunt eum resurgere, non crediderunt Marc. 16.. Et item: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ! Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam Luc. 24.? Et timuerunt. Matthæus: Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est, etc. Matth. 8. Non ergo discipuli, sed alii qui in navi erant mirabantur, de eo dubitantes, cui mare et ventus obedirent. Vel etiam ipsi discipuli recte homines dicti, quia necdum noverant potentiam Salvatoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he said unto them, Why are ye so fearful? how is it that ye have no faith?
In Context
Cross References
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Isaiah 43:2Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te; cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te. + 43.2 Per aquas, etc. ID. Secundum Hebræos: Per aquas Ægyptii, etc., usque ad hæc quoque regna prædicando transierunt apostoli, et Dominus ubique cum eis.
Matthew 8:26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.
Matthew 16:8Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis? + 16.8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?
John 6:19Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt. + 6.19 Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum.