Mark 4:5
Aliud vero cecidit super petrosa, ubi non habuit terram multam: et statim exortum est, quoniam non habebat altitudinem terræ:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6et quando exortus est sol, exæstuavit: et eo quod non habebat radicem, exaruit.
Cross References
Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,
Hosea 10:12Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Innovate vobis novale; tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos justitiam.
Matthew 13:5Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: + 13.5 In petrosa. Petrosa cito quærunt germinare, sed non figitur radix, quia non est alta terra, id est, quia parum inest desiderii salutaris. In hac expositione Domini discimus, quia res non semper in eadem significatione ponuntur. Nam petra hic pro duritia, terra pro lenitate mentis, sol pro fervore persecutionis. Cum sol alibi in bono: Fulgebunt justi sicut sol Matth. 13., et petra in fundamento, pro fortitudine fidei, et terra pro terrenis cogitationibus. Altitudinem terræ. Altitudo terræ est probitas animi disciplinis cœlestibus eruditi, et in tentationibus probati.
Mark 4:16Et hi sunt similiter, qui super petrosa seminantur: qui cum audierint verbum, statim cum gaudio accipiunt illud:
Luke 8:13Nam qui supra petram, qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum: et hi radices non habent: qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. + 8.13 Ad tempus credunt. Multi audientes disputationem contra avaritiam vel luxuriam, dicunt contemptores sæculi et castos homines esse beatos: sed ubi species concupiscibiles eorum obtutibus præsentantur, mox recedunt ab eis quidquid recte cogitaverant.