The Bible Software
bible.softwareMarkMark 5 › Mark 5:26

Mark 5:26

et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: + 5.26 Multa perpessa, etc. ID. Falsis theologis, philosophis, legum sæcularium doctoribus, qui se utilia vivendi præcepta dare promittebant. Dæmones quoque, etc., usque ad cœperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And had suffered many things of many physicians, and had spent all that she had, and was nothing bettered, but rather grew worse,

In Context

25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, + 5.25 Et mulier, etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim præripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Isræl, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Isræl salvus fiet. BEDA. Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad hæc dum Christus Judæam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa prævenit.

27cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: + 5.27 Venit in turba. ID. Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. Et alibi: Post Dominum Deum ambulabis Ose. 11.. Vel quia Deum præsentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat.

Read all of Mark 5

Cross References

Job 13:4prius vos ostendens fabricatores mendacii, et cultores perversorum dogmatum. + 13.4 Prius vos ostendam, etc. Ibid. Sic Ecclesia de hæreticis, prius vos ostendam fabricatores; sicut enim ædificium de lapidibus, ita etiam mendacium sermonibus fabricatur.

Jeremiah 8:22Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]

Jeremiah 51:8Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. + 51.8 Subito cecidit. Significat consummationem mundi subito futuram, quæ non per partes sed repente fiet, sicut Jericho corruens cito vel subito periit. Si autem veneris ad adventum Christi, et videris magnum ejus opus, quomodo subvertit omnia dogmata gentium, ut credentes de erroris jugo eximeret, videbis quia in passione ejus Babylon subito corruit et contrita est; videat quisque Babylonem in pectore suo corruisse. In cujus enim corde non cecidit, Christus ei nondum advenit: Babylon ruit, ædificatur Jerusalem civitas sancta Dei. Ululate. HIER. Quia nulla anima apud Deum insanabilis, consilium dat eis qui possunt, etc., usque ad sed quia noluit curari, satisfaciunt boni medici et dicunt:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 5:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 5:25Mark 5Mark 5:27 →