Mark 5:27
cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: + 5.27 Venit in turba. ID. Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. Et alibi: Post Dominum Deum ambulabis Ose. 11.. Vel quia Deum præsentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
When she had heard of Jesus, came in the press behind, and touched his garment.
In Context
28dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero.
Cross References
Matthew 14:36et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. + 14.36 Fimbriam vestimenti, etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.
Acts 5:15ita ut in plateas ejicerent infirmos, et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quemquam illorum, et liberarentur ab infirmitatibus suis.