The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 14 › Matthew 14:36

Matthew 14:36

et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti ejus tangerent. Et quicumque tetigerunt, salvi facti sunt. + 14.36 Fimbriam vestimenti, etc. Id est, minimum mandatum, vel caro qua ad verbum Dei venimus, quem qui credendo tangit, ab omni morbo impietatis sanatur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And besought him that they might only touch the hem of his garment: and as many as touched were made perfectly whole.

In Context

35Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam, et obtulerunt ei omnes male habentes:

Read all of Matthew 14

Cross References

Numbers 15:38Loquere filiis Israël, et dices ad eos ut faciant sibi fimbrias per angulos palliorum, ponentes in eis vittas hyacinthinas: + 15.38 Fimbrias. ID., ibid. Jubentur filii Isræl in quatuor angulis, etc., usque ad omnia in gloriam Dei faciamus.

Matthew 23:5Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. + 23.5 Omnia vero. Dixit tales doctores audiendos esse, non imitandos: nunc ostendit causam propter quam non possunt credere Christo, id est quia omnia faciunt ut videantur ab hominibus. Non potest enim Christo cœlestia prædicanti credere, qui gloriam terrenam cupit.

Luke 6:19Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. + 6.19 Eum tangere. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur.

John 7:23Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? + 7.23 Si circumcisionem, etc. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem quæ me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem, quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbati. Custodia enim sabbati sicut cætera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, (quia ad salutem pertinet) non solvere vos sabbatum creditis.

Acts 4:9si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,

Acts 19:11Virtutesque non quaslibet faciebat Deus per manum Pauli,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 14:36

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 14:35Matthew 14