Mark 5:7
et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. + 5.7 Torqueas. ID. Magnum tormentum ei a læsione hominis cessare, et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum:
8Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine.
Cross References
1 Kings 22:16Dixit autem rex ad eum: Iterum atque iterum adjuro te, ut non loquaris mihi nisi quod verum est, in nomine Domini.
Matthew 4:3Et accedens tentator dixit ei: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. + 4.3 Et accedens. Quia esuries est signum infirmitatis. Et sic nobis in abstinentia non deest tentatio. Per exteriorem infirmitatem Christum tentat in quo nullam legem peccati inveniebat. Si Filius Dei es. Aliud horum explorantis est, aliud tentantis, dum Deum confiteri videtur, et hujusmodi illudere conatur. Sic enim tentat ut exploret quod veretur. Sic explorat, ut tentando decipiat. Si Filius Dei es. Noverat Filium Dei venisse in mundum, seu per prophetas seu per angelos nuntiantes, seu per Joannem demonstrantem: sed quia humilia in eo videbat, quod de Deitate suspicatus est, ex superbia ei in dubium venit. Unde et callide exquirit: Nec indignum fuit Christum tentari qui venerat occidi, ut tentationes superando nobis potestatem daret superandi tentationes, sicut sua morte abstulit nostram mortalitatem. RAB. Christus non nisi post baptismum se tentari permisit, insinuans ad se euntes graviores passuros, etc., usque ad Christus vero sola suggestione tentatus fuit: quia delectatio peccati mentem ejus non momordit.
Matthew 16:16Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
Mark 1:24dicens: Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio qui sis, Sanctus Dei. + 1.24 Quid nobis, etc. ID. Non est hic voluntatis confessio, sed necessitatis extorsio: sicut servus fugitivus visum dominum timet, et de verberibus deprecatur. Dæmones enim in terris Dominum cernentes, se continuo judicandos credebant esse.
Mark 14:61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei: Tu es Christus Filius Dei benedicti?
Luke 4:34dicens: Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene? venisti perdere nos? scio te quis sis, Sanctus Dei. + 4.34 Scio te. Per opera potuit probari Filius Dei. Sed nonne dixit Apostolis: Majora facietis? Solutio, per opera, id est modum operationis. Alii dicebant: In nomine Jesu, etc. Ipse dicebat: Tibi dixi, etc.