The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 10 › Mattheum 10:11

Mattheum 10:11

In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. + 10.11 Interrogate quis. Testimonio vicinorum eligendus est hospes, ne hujus infamia prædicatio lædatur. Dignus sit. Ut sciat se magis accipere gratiam quam dare. Ibi manete. AMBR. Dat constantiæ generale mandatum ut hospitalis necessitudinis jura custodiant: ideo domus eligenda, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandæ causa non suppetat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And into whatsoever city or town ye shall enter, enquire who in it is worthy; and there abide till ye go thence.

In Context

10non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. + 10.10 Neque calceamenta. Et Plato dicit duas corporum summitates non esse velandas, nec assuetam fieri debere mollitiem capitis et pedum: Cum autem hæc habuerint firmitatem, cætera robustiora sunt. Neque virgam. Matthæus et Lucas dicunt neque virgam; Marcus non nisi virgam: quo nomine, etc., usque ad iter prædicationis pergere debeat, ostendatur. Dignus est. Unde ergo necessaria? Tantum accipite, quantum ad necessitatem sufficit, ut inde securi æternis melius vacetis.

12Intrantes autem in domum, salutate eam, dicentes: Pax huic domui.

Read all of Mattheum 10

Cross References

Genesis 19:1Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis: adoravitque pronus in terram, + 19.1 Veneruntque duo angeli, etc. Notandum quod tres angeli numero impari Abrahæ apparent, quia numero impari Deus gaudet. Sodomam venerunt pari numero, id est duo, qui numerus primus ab unitate recedit, et princeps est alteritatis, quasi femineam figurans mollitiem. Venerunt in vespere, quia jam Sodomitis occubuerat sol justitiæ. Qui cum vidisset, etc. Dum occurrit Lot et adorat, angelos videtur intelligere; dum ad refectionem corporis invitat, homines videtur putare. Sic de his et de illis qui Abrahæ apparuerunt idem intelligendum est. Ex hoc autem loco Scripturæ et multis aliis commendatur virtus hospitalitatis. Unde Paulus Heb. 13: Hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam Deo, angelis hospitio receptis. Glossa Græca. Notandum ubi beneficia Dei explicantur, Deum adesse; ubi vero supplicia exercentur, angelos mitti; ut sciamus Deo benefacere, jucundum et placitum Deo proprie esse ulcisci vero Deo ingratum esse.

1 Kings 17:9Surge, et vade in Sarephta Sidoniorum, et manebis ibi: præcepi enim ibi mulieri viduæ ut pascat te.

Mark 6:10Et dicebat eis: Quocumque introieritis in domum, illic manete donec exeatis inde:

Luke 10:7In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. + 10.7 In eadem autem domo. Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat.

Luke 19:7Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. + 19.7 Murmurabant. Manifestum est Judæos semper gentium odisse, vel non intellexisse salutem. Unde et adversus Petrum dicitur: Quare introisti ad gentes præputium habentes Act. 9.?

Acts 18:1Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 10:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 10:10Mattheum 10Mattheum 10:12 →