The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:12

Mark 6:12

Et exeuntes prædicabant ut pœnitentiam agerent:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they went out, and preached that men should repent.

In Context

11et quicumque non receperint vos, nec audierint vos, exeuntes inde, excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis. + 6.11 Excutite pulverem de pedibus. ID. Pulvis excutitur de pedibus in testimonium laboris sui, quod ingressi sunt civitatem, quod prædicatio usque ad illos pervenerit. Vel quod nihil ab eis acceperint ad victum necessarium qui Evangelium spreverunt.

13et dæmonia multa ejiciebant, et ungebant oleo multos ægros, et sanabant. + 6.13 Et ungebant oleo. ID. Jacobus dicit: Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros Ecclesiæ, et orent super eum ungentes eum oleo Jac. 5., etc. Unde patet ab apostolis hunc morem esse traditum ut energumeni et alii ægroti ungantur oleo a pontifice consecrato.

Read all of Mark 6

Cross References

Ezekiel 18:30Idcirco unumquemque juxta vias suas judicabo, domus Israël, ait Dominus Deus. Convertimini, et agite pœnitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas.

Matthew 3:8Facite ergo fructum dignum pœnitentiæ. + 3.8 Facite ergo fructus dignos. BEDA. Quasi diceret: Quare prius venena non deponitis, ut sic ad baptismum, etc., usque ad gratia est quæ sentit, sentiens quærit sanctitatem.

Matthew 9:13Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. + 9.13 Euntes autem dicite. Tumentibus de falsa justitia consilium correctionis dat, etc., usque ad ove, et drachma, et duobus filiis. Non enim veni vocure justos. Nonne Nathanæl, et Petrum, et Andream, etc., usque ad jam non justi sibi videntur.

Mark 1:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.] + 1.3 Clamantis. ISID. Ad Judæos surdos propter peccata longe positos, indignationis clamore dignos. In deserto. In deserto fit vox et clamor: quia deserta domus Judæa vacans scopata sine spiritu Dei, propheta, rege, sacerdote. Unde Jesus et Joannes quærunt quod in deserto amissum est. Ubi vicit diabolus, ibi vincitur: ubi cecidit homo, ibi resurgit. Parate. ISID. Pœnitentiam agite et prædicate. Unde Parasceve ante sabbatum, etc., usque ad ut possideamus quieti terram desiderabilem. Viam Domini. HIER. Via Domini qua ad homines ingreditur, pœnitentia est, per quam ad nos Deus descendit, et nos ad illum ascendimus. Unde angeli ascendentes descendentesque memorantur super Filium hominis. Rectas facite semitas. ISID. Præcipit, ut regia via euntes, proximos diligamus ut nos, et nos, etc., usque ad ut non separetur os ab opere, nec opus ab ore. Semitæ post viam, quia mandata moralia post pœnitentiam secundum Marcum vel Matthæum explanantur. Paratur via per fidem et baptismum et pœnitentiam. Rectæ semitæ per austera indicia vestis, zonæ, cibi, potus, vocis humillimæ.

Luke 9:6Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.

Luke 13:3Non, dico vobis: sed nisi pœnitentiam habueritis, omnes similiter peribitis. + 13.3 Omnes, etc. Hoc impletum est post passionem Domini quando Romani impœnitentes Judæos incipiendo a Galilæa adeo devastaverunt, ut non solum atria templi, sed etiam interiora domus, quo Galilæorum accessus non erat, humano sanguine fœdarentur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:12

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:11Mark 6Mark 6:13 →