Mark 6:14
Et audivit rex Herodes (manifestum enim factum est nomen ejus), et dicebat: Quia Joannes Baptista resurrexit a mortuis: et propterea virtutes operantur in illo. + 6.14 Et audivit rex. ID. Lucas Luc. 9.: Audivit Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant, etc. Unde intelligendum, aut confirmatum eum ex aliorum verbis credendo dixisse, aut adhuc hæsitando, etc., usque ad non resurrexisse, sed sublevatum esse furtim credere maluerunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
15Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.
Cross References
2 Chronicles 26:15Et fecit in Jerusalem diversi generis machinas, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas, et saxa grandia: egressumque est nomen ejus procul, eo quod auxiliaretur ei Dominus, et corroborasset illum.
Matthew 14:1In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu: + 14.1 In illo tempore audivit Herodes. Lucas vero ita: Audivit autem Herodes tetrarcha Luc. 9., etc. Quod ergo ait; Hic est Joannes Joan. 4.. Vel confirmatus quorumdam sententia post hæsitationem dixit, vel adhuc dubius: hæc enim verba ad utrumque se habent.
Mark 1:45At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique. + 1.45 At ille egressus. ID. Unius salvatio multos ad Dominum cogit. Non potest tacere beneficium, etiam jussus ab eo qui dedit. Præcepit Dominus abscondi. Vult enim, ut in bonis quæ agimus latere velimus, quod est humilitatis; et inviti prodamur ut aliis prosimus, quod magnæ est sublimitatis, cum etiamsi ipsi velimus, opera non possunt taceri. Ita ut jam, etc. HIER. Non omnibus manifestatus est Jesus, qui latis atque plataneis serviunt laudibus et propriis voluptatibus, sed his, etc., usque ad quos nihil potest separare a charitate Dei.
Mark 8:28Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Luke 7:17Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem.
Luke 13:31In ipsa die accesserunt quidam pharisæorum, dicentes illi: Exi, et vade hinc: quia Herodes vult te occidere.