Mark 8:28
Qui responderunt illi, dicentes: Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And they answered, John the Baptist: but some say, Elias; and others, One of the prophets.
In Context
Cross References
Malachi 4:5Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Matthew 16:14At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis. + 16.14 Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.
Mark 9:11Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. + 9.11 Restituet, etc. Scilicet convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: Quomodo scriptum. Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetæ multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.
John 1:21Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. + 1.21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.