The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:16

Mark 6:16

Quo audito Herodes ait: Quem ego decollavi Joannem, hic a mortuis resurrexit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when Herod heard thereof, he said, It is John, whom I beheaded: he is risen from the dead.

In Context

15Alii autem dicebant: Quia Elias est; alii vero dicebant: Quia propheta est, quasi unus ex prophetis.

17Ipse enim Herodes misit, ac tenuit Joannem, et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. + 6.17 Philippi fratris sui. BEDA. Vetus historia narrat Philippum majoris Herodis fuisse filium, et fratrem Herodis sub quo passus est Dominus, et duxisse Herodiadem, filiam Arethæ, et postea Aretham ortis simultatibus filiam suam tulisse, et Herodi inimico Philippi in dolorem ipsius nuptiis copulasse. Egesippus vel Josephus tamen longe aliter.

Read all of Mark 6

Cross References

Psalms 53:5Quoniam alieni insurrexerunt adversum me, et fortes quæsierunt animam meam, et non proposuerunt Deum ante conspectum suum. + 53.5 Alieni. AUG. Ziph viculus erat, qui pertinebat ad tribum Juda, unde Ziphæi. 1

Matthew 27:4dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. + 27.4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur.

Revelation 11:10et inhabitantes terram gaudebunt super illos, et jucundabuntur: et munera mittent invicem, quoniam hi duo prophetæ cruciaverunt eos, qui habitabant super terram. + 11.10 Et munera mittent. Id est dona, litteraliter: vel congratulationes et confabulationes ad invicem de eis loquentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:15Mark 6Mark 6:17 →