Mark 6:26
Et contristatus est rex: propter jusjurandum, et propter simul discumbentes, noluit eam contristare: + 6.26 Et contristatus, etc. ID. Consueto more Scripturæ contristatus, non re, sed multorum opinione. Sicut et ipse Joseph, etc., usque ad ut sub occasione pietatis impius fieret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 14:9Et contristatus est rex: propter juramentum autem, et eos qui pariter recumbebant, jussit dari. + 14.9 Constristatus. Ut discumbentibus videbatur. Talis quippe erat tristitia Herodis, qualis pœnitentia videlicet Pharaonis.
Matthew 27:24Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. + 27.24 Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum.