Matthew 27:24
Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. + 27.24 Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 9:30Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimæ manus meæ, + 9.30 Si lotus fuero quasi aquis nivis. Qui conterit se ut lamentis, etc., usque ad qui compungitur in prece pro terrenis, aqua terræ. Manus, Ibid. sunt opera. Velut mundissimæ, quasi non vere mundæ sub hac corruptione.
Jeremiah 2:27dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. + 2.27 Verterunt. Projicientes sermones meos retrorsum. Quando enim magister præcipit, etc., usque ad sed tumorem animi indicant gestu corporis.
Matthew 26:5Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Matthew 27:9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: + 27.9 Per Jeremiam. HIER. Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiæ apocryphum, in quo hæc verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine prætermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt. A filiis Isræl, etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant.
Matthew 27:54Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. + 27.54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat.
John 19:4Exivit ergo iterum Pilatus foras, et dicit eis: Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia nullam invenio in eo causam. + 19.4 Exivit ergo. Ecce implentur quæ de se prædixerat Jesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.