Mark 8:2
Misereor super turbam: quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent: + 8.2 Misereor super turbam. Quia verus homo miseretur et compatitur affectu humanæ fragilitatis. Quod de septem panibus et paucis pisciculis quatuor millia hominum satiavit, divinæ potentiæ opus est contra Eutichetis errorem. Triduo sustinent. Quare triduo sustinerent Matthæus dicit sic Matth. 15.: Et ascendens in montem sedebat ibi, et accesserunt ad eum, etc. Turba triduo Dominum sustinet propter sanationem infirmorum suorum, cum electi quique fide sanctæ Trinitatis lucidi Domino, pro suis suorumque peccatis, animæ peccantis, scilicet, languoribus instanter supplicant. Turba multa triduo Dominum sustinet, cum multitudo fidelium peccata sua per pœnitentiam declinans ad Dominum se in opere, in locutione et cogitatione convertit. BEDA. Hoc miraculo designatur, quod viam præsentis sæculi, aliter incolumes transire nequimus, alimento verbi sui Christus nos reficiat. Hoc vero typice, etc., usque ad ipse ab infimis delectationibus abstractam pane cœli reficit, atque ad appetitum supernæ suavitatis cibi spiritualis dato pignore accendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 103:13Rigans montes de superioribus suis; de fructu operum tuorum satiabitur terra: + 103.13 De fructu operum tuorum. ID. Nemo ergo glorietur in operibus suis, sed qui gloriatur, in Domino glorietur, gratia enim Dei saturatur terra. Sic igitur gratia gratis datur. Si operibus hominum redditur, merces dicitur. 1
Matthew 4:2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. + 4.2 Et cum jejunasset. BEDA. Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero præsens vita ostenditur. LEO. Dum per varias actiones vitæ hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere, etc., usque ad ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui. Postea esuriit. Hoc est vere humanitatis: et per hoc est occasio tentandi. Latet potestas, patet infirmitas.
Matthew 9:36Videns autem turbas, misertus est eis: quia erant vexati, et jacentes sicut oves non habentes pastorem.
Matthew 20:34Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Mark 5:19et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. + 5.19 Vade in domum tuam. BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum præpropere vult jam esse cum Christo, negligat prædicationis mysterium fraternæ redemptioni accommodatum. HIER. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et prædicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt. BEDA. Matthæus duos, Marcus et Lucas unum a dæmone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Nœ. Cum enim Nœ tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti.