Matthew 14:16
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare. + 14.16 Date illis. Provocat ad dandum, ut illis se non habere testantibus notior sit magnitudo signi, ubi etiam innuit, quod per eos sunt pascenda jejuna corda.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But Jesus said unto them, They need not depart; give ye them to eat.
In Context
Cross References
2 Kings 4:42Vir autem quidam venit de Baalsalisa deferens viro Dei panes primitiarum, viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. + 4.42 Vir autem. RAB. Vir cœtus est patrum: qui de Baalalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat. Baalalisa enim tertium habens interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert; cum Redemptori gratia ejus inspiratus offert libros de origine creaturarum compositos. Offert frumentum novum in pera; cum novum testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Elisæus noster ministris, id est prædicatoribus ut hæc fidelibus dispensent, et de thesauro suo, proferant nova et vetera, quod mysterium in Evangelio legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturæ per omnia capit, quando sibi satiato supererit juxta verbum Domini.
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Luke 3:11Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat. + 3.11 Qui habet duas. BEDA. Tunica plus sui necessaria quam pallium, etc., usque ad sed quod habet cum paupere partiat.
2 Corinthians 8:2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum fuit, et altissima paupertas eorum, abundavit in divitias simplicitatis eorum: + 8.2 Quod in multo experimento. Abundantissima gratia eorum fuit in multo experimento tribulationis. Quia pro tribulatione Pauli et Sylæ ibi facta, non sunt scandalizati: sed cum gaudio acceperunt verbum, probati passionibus eorum. Et altissima. Tenues in substantia, divites in dando: quia pura conscientia operati sunt.