The Bible Software
bible.softwareMarkMark 6 › Mark 6:49

Mark 6:49

At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt. + 6.49 Putaverunt. BEDA. Adhuc hæretici putant phantasma esse, nec veram carnem de virgine assumpsisse. Theodorus enim, etc., usque ad et qualiter non infusis pedibus corporale pondus habentibus et materiale onus, deambulabat in humidam et instabilem substantiam.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But when they saw him walking upon the sea, they supposed it had been a spirit, and cried out:

In Context

48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare: et volebat præterire eos. + 6.48 Et circa quartam. BEDA. Stationes et vigiliæ militares, horarum spatio dividuntur: patet ergo eos, etc., usque ad Lucifer namque tres horas noctis, id est, totam vigiliam matutinam illuminare dicitur. Et volebat præterire eos. ID. Ut ad horam, scilicet, conturbati: sed continuo liberati, plus liberationis suæ miraculum stuperent, et ereptori suo, etc., usque ad Cum ambulaveris in igne, non combureris, et flamma non ardebit in te;

50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis: Confidite, ego sum: nolite timere. + 6.50 Nolite timere. Prima subventio est pellere timorem; secunda, tempestatem præsentiæ suæ virtute compescere. Nec mirum si Domino ascendente in navim cessat ventus: quia in quocunque corde per gratiam sui amoris adest, mox universa vitiorum et adversantis mundi et malignorum spirituum bella quiescunt.

Read all of Mark 6

Cross References

Job 9:8Qui extendit cælos solus, et graditur super fluctus maris. + 9.8 Qui extendit cœlos. Ibid. Id est, apostolos a Judæis fugatos ubique facit honorari. Solus. Qui mire hoc dispensavit, et cum amaritudo mundi in nece bonorum sæviret. Graditur super fluctus, id est, calcat dum mitigat admiratione signorum. Jeremias: Posui arenam terminum mari Jer. 5, id est, ad frangendam gloriam mundi, abjectos et pauperes elegit; dum autem mare sævit, Ecclesia proficit.

Luke 24:37Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. + 24.37 Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. Quid turbati estis. AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. Cogitationes, etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 6:49

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 6:48Mark 6Mark 6:50 →