The Bible Software
bible.softwareMarkMark 7 › Mark 7:37

Mark 7:37

et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And were beyond measure astonished, saying, He hath done all things well: he maketh both the deaf to hear, and the dumb to speak.

In Context

36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: + 7.36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. Quanto autem eis, etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest Matth. 15.: humilitas semper præcedit gloriam. Adaperire. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendæ, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: Statim apertæ, etc. Quanto autem eis præcipiebat, etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis prædicarent, et hoc præcipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] prædicare debeant, quibus jubet ut prædicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.

Read all of Mark 7

Cross References

Exodus 4:10Ait Moyses: Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius: et ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris linguæ sum. + 4.10 Obsecro, Domine, etc. AUG. Quæst. in Exod. Quod ait Moses ad Dominum: Precor, Domine, non sum eloquens ante hesternum neque ante nudiustertianum diem, neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, intelligitur credere posse fieri Dei voluntate subito eloquentem, cum dicit: neque ex quo cœpisti loqui famulo tuo, tanquam ostendens fieri potuisse ut qui ante hesternum et nudiustertianum diem eloquens non fuisset, repente fieret ex quo cum illo Dominus loqui cœpit. ORIG. homil. 3 in Exod. Dum esset Moses in Ægypto, et erudiretur omni sapientia Ægyptiorum, non erat gracili voce, nec tardus lingua, nec profitebatur se ineloquentem. Erat enim, quantum ad Ægyptios, sonoræ vocis et eloquentiæ incomparabilis. Ubi autem Dei vocem audivit, et eloquia Domini suscepit, sentit vocem suam gracilem, et exilem tardamque, et impeditam linguam, et se pronuntiat mutum, cum incipit cognoscere verum Verbum, quod erat in principio apud. Deum Joan. 1.: mutis enim animalibus quamvis indoctus homo comparetur, eloquens videbitur; si vero eruditis et eloquentibus, stultus et mutus. At si quis Dei verbum et divinam respiciat sapientiam multo amplius guam apud nos pendens, apud Deum mutum se animal profitebitur. Unde psal. LXXII: Ut jumentum actus sum apud te. Quia igitur in id intelligentiæ profecit, ut se cognosceret, quod est magna pars sapientiæ, remuneravit eum divina dignatio dicens: Aperiam os tuum, etc. Beati quorum os Deus aperit ut loquantur. Unde psal. LXXX: Dilata os tuum, et ego implebo illud. Similiter Paulus dicit ad Ephes. 6: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei. Eorum ergo qui vera loquuntur, os Deus aperit: eorum qui loquuntur mendacium, falsum testimonium, scurrilitates, turpitudines, susurronum quoque et detractorum, et eorum qui otiosa loquuntur, diabolus aperit os. De Juda refertur Joan. 13, quia introivit in illum Satanas, et misit in cor ejus ut traderet eum. Os ergo ejus aperuit, ut loqueretur cum Pharisæis, quomodo eum traderet accepta pecunia. Non est autem parvæ gratiæ discernere os quod aperit Deus, et quod aperit diabolus. Aperit etiam Deus aures sanctorum ad audienda verba divina; unde: Dominus aperiet mihi aurem. Aperit oculos, sicut aperuit oculos Agar, et vidit puteum aquæ vivæ; unde Eliseus: Aperi, Domine, oculos pueri tui, ut videat, quia plures sunt nobiscum IV Reg. 6.. Auris vero quæ per eruditionem Domini aperitur, aliquando aperta est, aliquando clausa; unde: Ne recipias auditum vanum Eccli. 45.. Si dicuntur vana, profana, turpia, qui novit eruditionem Domini, claudit aurem et dicit: Ego autem sicut mutus, qui non aperuit os suum, et sicut surdus non audiebam Psal. 37.. Si vero ad utilitatem animæ pertinent quæ dicuntur, si de Deo sermo est, si mores docet, ad virtutes invitat, vitia resecat, aures pateant et tota animæ janua. Notandum autem quia summa moderatione usa est lex ut diceret: Non recipies auditum vanum; non dixit, Non audies; sed, Non recipies. Nam vana sæpe audimus: Marcion enim et Valentinus, et omnes contra Creatorem disputantes, vana loquuntur; frequenter tamen audimus ut contradicamus, sed non recipimus, quia illorum os diabolus aperit. Dignetur Dominus aperire os nostrum, ut possimus contradicentem revincere, et obturare os quod diabolus aperit.

Mark 1:27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. + 1.27 Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.

Mark 6:51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:

Acts 2:7Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt?

Acts 14:11Et vocabant Barnabam Jovem, Paulum vero Mercurium: quoniam ipse erat dux verbi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 7:37

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 7:36Mark 7