Mark 6:51
Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 93:3Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur; 1
Matthew 8:26Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. + 8.26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia.
Mark 1:27Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. + 1.27 Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.
Mark 4:39Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: Tace, obmutesce. Et cessavit ventus: et facta est tranquillitas magna. + 4.39 Tace, obmutesce. Nota quod omnis creatura sentit imperium Creatoris. Non quod omnia animata, ut mentiuntur hæretici, sed majestate conditoris quæ nobis insensibilia, illi sunt sensibilia.
Mark 5:42Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno.
Mark 7:37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.