The Bible Software
bible.softwareMarkMark 1 › Mark 1:27

Mark 1:27

Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: Quidnam est hoc? quænam doctrina hæc nova? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei. + 1.27 Quidnam est? Per ea quæ vident ad inquisitionem eorum quæ audierant excitantur. Ad hoc enim et ipse Dominus signa facit, et discipulis facere dedit, ut per hoc Evangelio certius credatur, dum qui cœlestia promittunt terrenis, cœlestia et divina opera operentur in terris.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they were all amazed, insomuch that they questioned among themselves, saying, What thing is this? what new doctrine is this? for with authority commandeth he even the unclean spirits, and they do obey him.

In Context

26Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo. + 1.26 Discerpens. ID. Vel convexans, sicut quidam codices habent. Lucas autem dicit quia nihil ei nocuit. Sed quod Marcus ait, discerpens, idem est quod Lucas: cum projecisset eum in medium. Quod vero addidit, nihilque nocuit: intelligendum est quia illa jactatio non eum debilitavit: sicut exeunt dæmones amputatis vel avulsis aliquibus membris. ID. Virum a dæmonio liberatum, animum ab immunda cogitatione purgatum intelligimus. Femmam vero a febribus consequenter curatam, carnem a concupiscentiæ fervore per continentiæ præcepta frenatam.

28Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

Read all of Mark 1

Cross References

Matthew 12:22Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. + 12.22 Et curavit. Tria signa simul facta sunt quæ et quotidie in conversione hominum fiunt, ut expulso dæmone lumen fidei videant et Deum laudent.

Mark 7:37et eo amplius admirabantur, dicentes: Bene omnia fecit: et surdos fecit audire, et mutos loqui.

Mark 10:32Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. + 10.32 Et stupebant. Ideo scilicet quia meminerant quod se passurum multa a summis sacerdotibus et scribis prædixerat, et occidendum. Metuebant ergo ne vel ipsi cum eo occiderentur, vel ille, cujus vita et magisterio gaudebant, occideretur. Et assument. BEDA. Prævidens discipulorum animos ex passione sua perturbandos, etc., usque ad locum mortis quasi intrepidus adit.

Luke 9:1Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. + 9.1 Convocatis autem Jesus. Concessa primum potestate signorum mittuntur prædicare regnum Dei, ut magnitudini promissorum attestetur etiam magnitudo factorum, et fidem verbis daret virtus ostensa, et nova facerent qui nova prædicarent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 1:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 1:26Mark 1Mark 1:28 →