Mark 8:12
Et ingemiscens spiritu, ait: Quid generatio ista signum quærit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum. + 8.12 Si dabitur. AUG. De concordia evangelistarum. In Marco ita scriptum esse dicit: et signum non dabitur ei. BEDA. Generationi isti, id est tentantium Deum et contradicentium verbis ejus, non dabitur signum de cœlo, quod tentantes, etc., usque ad ad impositionem manuum apostolorum gratiam sancti Spiritus de cœlo plurimis credentibus infudit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Isaiah 53:3despectum, et novissimum virorum, virum dolorum, et scientem infirmitatem, et quasi absconditus vultus ejus et despectus, unde nec reputavimus eum.
Matthew 16:4Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit. + 16.4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.
Mark 6:6et mirabatur propter incredulitatem eorum, et circuibat castella in circuitu docens. + 6.6 Et mirabatur. BEDA. Non quasi de improviso, sed quasi mirandum ostendit, quia nec prophetis credunt, nec ipsi quem præsentem cernunt.
Mark 9:19Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. + 9.19 Statim spiritus. Quia dum post peccatum ad Dominum converti volumus, magis a diabolo impugnamur, ut vel excutiat virtutem, vel vindicet suam expulsionem.
Luke 16:29Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
Luke 22:67Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi: + 22.67 Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.