Mark 8:11
Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. + 8.11 Quærentes, etc. Quasi ea quæ viderant, non fuissent signa. Sed quid quærant per hoc determinatur, de cœlo, vel in morem Eliæ ignem de sublimi, vel ad similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua, vel fulgura vel imbres, quasi non possent et hæc calumniari qui ea calumniabantur quæ oculis viderant, manu tangebant, utilitate sentiebant. Vel signa de cœlo, manna, ut qui paucis panibus multa hominum millia satiavit, nunc sicut Moyses manna cœlitus misso populum omnem passim reficiat. Unde Joannes post edulium panum turbas quæsisse dicit: Quid operaris? Patres nostri manducaverunt manna in deserto Joan. 6., etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 17:2Qui jurgatus contra Moysen, ait: Da nobis aquam, ut bibamus. Quibus respondit Moyses: Quid jurgamini contra me? cur tentatis Dominum?
Deuteronomy 6:16Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. + 6.16 Non tentabis Dominum Deum. Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ratione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo.
Matthew 12:38Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. + 12.38 Tunc responderunt. Cum Scribæ et Pharisæi verba nullatenus possent improbare, in operibus quærunt tentare, quærentes signa videre, quasi non fuerint signa quæ viderant.
Matthew 19:3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.
Matthew 22:15Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Matthew 22:23In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum, + 22.23 Sadducæi, etc. Duæ erant hæreses in Judæis. Pharisæorum qui præferebant justitiam traditionum et observationum: et Sadducæorum, qui et ipsi vindicabant sibi, quod nondum erant, id est justi. Sadducæi namque justi interpretantur, qui resurrectionem corporum non credunt, et animas interire putant cum corpore, turpitudinem fabulæ fingunt, quæ deliramenti eos arguat qui resurrectionem asserunt. Potest autem fieri ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.