The Bible Software
bible.softwareMarkMark 8 › Mark 8:26

Mark 8:26

Et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam: et si in vicum introieris, nemini dixeris. + 8.26 Et misit. HIER. Ut videret in se quod ante non vidit. Non enim putat desperans homo de salute omnino posse se quod facere illuminatus per spem potest perficere. Mystice. Admonet Dominus omnes qui agnitione veritatis illustrantur, ut ad cor redeant, et quantum sibi donatum fuerat sollicita mente perpendant, et beneficiis Dei digna operatione respondeant. Nemini dixeris. BEDA. Quod sanationem silere jubet, exemplum est suis, ne si miranda faciant, favorem quærant, sed divinis aspectibus sint placere contenti.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he sent him away to his house, saying, Neither go into the town, nor tell it to any in the town.

In Context

25Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus: et cœpit videre: et restitutus est ita ut clare videret omnia. + 8.25 Deinde iterum, etc. HIER. Ut clare videret omnia, id est per opera visibilia invisibilia intelligeret, et quæ oculus non vidit, et clarum, animæ suæ statum post rubiginem peccati mundi cordis oculo contemplaretur. Beati enim mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5..

27Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi: et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis: Quem me dicunt esse homines? + 8.27 Quem me dicunt? Pulchre primo sententiam hominum interrogat, ne confessio eorum vulgi opinione, sed veritatis agnitione videatur infirmata: ne sicut Herodes de auditis hæsitare putentur. Unde Petro secundum Matthæum dicit: Caro et sanguis non revelavit tibi Matth. 16., id est doctrina hominum. Homines. Pulchre qui hominum more diversam de Domino sententiam ferunt, homines dicuntur. Nam qui veritatem potentiæ ejus pia mente cognoscunt, non homines, sed dii appellari merentur. Unde dicit illis: Vos vero, etc. Quasi dicat: Illi, homines, humana opinantes; sed vos, dii, quem me esse dicitis?

Read all of Mark 8

Cross References

Matthew 8:4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.

Matthew 12:16et præcepit eis ne manifestum eum facerent. + 12.16 Et præcepit. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus.

Mark 7:36Et præcepit illis ne cui dicerent. Quanto autem eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant: + 7.36 Et præcepit illis ne cui dicerent. Non in virtutibus gloriandum esse docuit, sed in cruce et in humiliatione. Quanto autem eis, etc. Civitas in monte posita undique circumspecta abscondi non potest Matth. 15.: humilitas semper præcedit gloriam. Adaperire. Ad aures proprie. Aures enim ad audiendum aperiendæ, lingua ut loqui possit erat solvenda. Unde sequitur: Statim apertæ, etc. Quanto autem eis præcipiebat, etc. Sciebat ille qui omnia novit antequam fiant, quod magis prædicarent, et hoc præcipiendo pigris voluit ostendere, quanto studiosius quantoque frequentius [ferventius] prædicare debeant, quibus jubet ut prædicarent: quando illi qui prohibentur tacere non poterant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 8:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 8:25Mark 8Mark 8:27 →