Matthew 8:4
Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
Cross References
Leviticus 13:2Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color, sive pustula, aut quasi lucens quippiam, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus. + 13.2 Homo. ID. Aliquando excellenter accipitur, qui Dei imaginem et naturæ servat dignitatem. Aliquando peccator, in quo dignitas deformatur, sicut hic. In cujus carne, etc. In carne et cute lepram portat, qui carnalia vel exteriora suadere certat, ut Corinthiani, qui putabant resurrectionem futuram in voluptate carnis: et in fide manentibus, quamvis carnaliter vivant, non imputari peccata. Aut quasi lucens. Lepra alia nimis vel moderate obscura, nondum effervente passione, quæ nimia indiget deliberatione. Alia nimis clara et perspicua, cujus aperta cognitio. Plaga lepræ. ISID. Lepra falsa doctrina; leprosi hæretici, qui unitatem veræ fidei non habentes, varios doctrinæ profitentur errores, vera falsis admiscentes et Ecclesiam, sicut lepra corpora, irradiando commaculant. In corpore lepram gerit, qui Ecclesiæ detrahit, sicut Carpocratiani, qui negant resurrectionem carnis, et Novatiani, qui nuptias damnant, et peccantibus auferunt pœnitentiam. Vel ad unum quemlibet filiorum ejus, etc. Cognatorum secundum spiritum, a quo habet sacerdotium, quibus inest perfecta et plena prophetia, ut discernere possint subtilia et animæ motus absconditos.
2 Kings 5:7Cumque legisset rex Israël litteras, scidit vestimenta sua, et ait: Numquid deus ego sum, ut occidere possim et vivificare, quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua? animadvertite, et videte quod occasiones quærat adversum me.
Matthew 3:15Respondens autem Jesus, dixit ei: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Tunc dimisit eum. + 3.15 Sine modo. Sine modo me a te baptizari, ut postea quod a me quæris in spiritu baptizeris. Sicut enim decet dare exemplum implendæ omnis justitiæ, ut discant omnes neminem sine unda baptismi esse perfectum. Tunc dimisit. Cum tali ordine cognovisset implendam justitiam. Dimisit, quia vere est humilitas, quam non deserit comes obedientia. Spiritus in momento eum docuit, quod prius nescivit et ideo quod prius timuit humiliter, devotus implevit.
Matthew 6:1Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in cælis est. + 6.1 Attendite, etc. Qui hucusque præcepit de misericordia, nunc præcipit de cordis munditia qua Deus videtur. Si enim non simplici intentione sed pro hominum laude, non probantur a Deo opera misericordiæ. Laus hominum non debet appeti, sed subsequi, ut exemplo alios invitet. Hactenus de justitia Evangelii, quæ est super justitiam Scribarum et Pharisæorum. Nunc qua munditia cordis eadem justitia debeat impleri: quod in eleemosyna servatur et oratione. Non enim monet hic vel orare vel eleemosynam facere: sed quo animo debemus facere. Agitur enim hic de mundando corde. Apud Patrem vestrum. Cujus gloriam filii quærere debent, et omnia bona ad hoc ut placeant ei, referre.
Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.
Matthew 16:20Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. + 16.20 Ut nemini, etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.