The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 12 › Matthew 12:16

Matthew 12:16

et præcepit eis ne manifestum eum facerent. + 12.16 Et præcepit. Non timore, ne proditus occideretur, sed parcendo Judæis, ne invidia trucidarentur in ejus innocentia et mansuetudine. Hic mystice nos instruit, ne cum aliquid magnifacimus, laudem foris quæramus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And charged them that they should not make him known:

In Context

15Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes: + 12.15 Recessit inde. Nota exemplum: Si vos persecuti sunt in una civitate, fugite in aliam Matth. 10.. Secuti sunt. Docti visis virtutibus persequuntur, indocti opinione ejus ducti amando sequuntur, unde et curari merentur.

17Ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem:

Read all of Matthew 12

Cross References

Matthew 8:4Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. + 8.4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse.

Matthew 17:9Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. + 17.9 Nemini dixeritis nisi, etc. Ne gloria futuri regni præostensa incredibilis esset, et apud rudes sequens crux scandalum faceret.

Luke 5:14Et ipse præcepit illi ut nemini diceret: sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis. + 5.14 Præcepit illi. BEDA. Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quæ faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 12:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 12:15Matthew 12Matthew 12:17 →