John 1:21
Et interrogaverunt eum: Quid ergo? Elias es tu? Et dixit: Non sum. Propheta es tu? Et respondit: Non. + 1.21 Elias es tu? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias præcessurus sit eum. Sed ipse Elias præcessurus, in potestate judicaturum, Joannes figuraliter Elias eumdem judicandum, ut sint duo præcones sicut duo adventus ejusdem, unde: Non sum Elias, id est, non præco: potentiam indicans; sed in quam offenditis ostendo humilitatem: quasi dicat: Servite humili antequam excelsus judicet. Ecce nec ego Christus, nec a parte potentiæ judex.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
22Dixerunt ergo ei: Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos? quid dicis de teipso?
Cross References
Malachi 4:5Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Matthew 11:14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. + 11.14 Et si vultis recipere. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.
Matthew 17:10Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? + 17.10 Quod Eliam oporteat, etc. Traditio Pharisæorum est juxta Malachiam prophetam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad filios et filiorum ad patres, et restituet omnia in antiquum statum. Æstimant ergo apostoli transformationem gloriæ ultimam hanc esse quam viderant et dicunt. Si jam venisti in gloria, quomodo præcursor tuus non apparet, maxime quia et Eliam viderant recessisse.
John 1:25Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei: Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta? + 1.25 Quid ergo baptizas. Audiebant Pharisæi in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Jordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Elisæum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Elisæo non dubitabant præcessisse, unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse, unde nec interrogant, Es tu unus prophetarum? sed solummodo: Es tu propheta? ille videlicet qui præfiguravit baptismum.