The Bible Software
bible.softwareMarkMark 9 › Mark 9:11

Mark 9:11

Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. + 9.11 Restituet, etc. Scilicet convertet cor patrum ad filios, et cor filiorum ad patres. Restituet enim morti quod debet et diu vivendo sustulit, unde addit: Quomodo scriptum. Quasi dicat: Sicut de Christi passione prophetæ multifarie scripserunt: sic et Elias multa passurus est. Restituet ergo omnia. Primo, corda hominum illius temporis ad credendum in Christo, resistendum Antichristo. Deinde, ponet animam pro Christo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they asked him, saying, Why say the scribes that Elias must first come?

In Context

10Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? + 9.10 Quid ergo. Tradunt scribæ, secundum Malachiam, quod Elias veniet ante adventum Salvatoris, et reducet corda patrum ad patres eorum, et restituet omnia in antiquum statum. Existimant ergo discipuli hanc adventus gloriam esse, quam viderant in monte, et dicunt: Si jam venisti in gloria, quare præcursor tuus non apparet? maxime quia vident recessisse Eliam.

12Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.

Read all of Mark 9

Cross References

Malachi 3:1Ecce ego mitto angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam: et statim veniet ad templum suum Dominator quem vos quæritis, et angelus testamenti quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum.

Matthew 11:14et si vultis recipere, ipse est Elias, qui venturus est. + 11.14 Et si vultis recipere. Ut minus excusabiles sitis, quia eum non recepistis. Ipse est Elias in virtute, non in persona, par in vitæ severitate, mentis rigore præcedens Christi primum adventum, ut ille secundum.

Mark 9:4Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. + 9.4 Rabbi. Quamvis stupefactus, etc., usque ad unum habentia tabernaculum, id est Ecclesiam Dei. Bonum est. Multo ergo melius choris sanctorum interesse, Deitatis perfrui visione: si sic delectat humanitas Christi transfigurata, et duorum societas ad punctum ostensa.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mark 9:11

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mark 9:10Mark 9Mark 9:12 →