bible.software › Mark › Mark 9 › Mark 9:36
Mark 9:36
Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. + 9.36 Quisquis unum. Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores, pro ejus honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet, ut tanquam parvuli simplices sint. Et quicunque. Quia in pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adjunxit: Et quicunque me susceperit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And he took a child, and set him in the midst of them: and when he had taken him in his arms, he said unto them,
In Context
35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: + 9.35 Complexus. Significat humiles dignos esse suo complexu, qui jure possunt gloriari et dicere: Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me Cant. 2..
37Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. + 9.37 Respondit illi. Quia dixerat: Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit, me recipit, intelligit Joannes quod in nomine ejus eos non recipiant, qui non sincere ambulant; unde ait: Magister, vidimus quemdam. Quasi dicat: Hic in nomine tuo non debet suscipi. Et prohibuimus eum. Putavit eum excludendum a beneficio qui non utitur officio, sed docetur neminem a bono quod ex parte habet arcendum, sed ad hoc potius quod non habet provocandum: unde: Nolite prohibere.
Read all of Mark 9
Cross References
Matthew 18:2Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, + 18.2 Et advocans. Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. Parvulum, etc. Parvulum ætate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel parvulum, id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.
Mark 10:16Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
This Verse In Other Editions
Study Mark 9:36