Matthew 18:2
Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, + 18.2 Et advocans. Secundum Marcum puerum Jesus complectitur, significans humiles dignos suo complexu et dilectione. Parvulum, etc. Parvulum ætate, ut similitudinem demonstraret. Vel se statuit in medio qui non venit ministrari, sed ministrare. Vel parvulum, id est, Spiritum sanctum posuit in cordibus eorum, ut humilitate superbiam vitarent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Jesus called a little child unto him, and set him in the midst of them,
In Context
Cross References
Jeremiah 1:7Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris.
Mark 9:36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. + 9.36 Quisquis unum. Vel simpliciter pauperes Christi ab his qui velint esse majores, pro ejus honore ostendit esse recipiendos. Vel ipsos malitia parvulos esse suadet, ut tanquam parvuli simplices sint. Et quicunque. Quia in pueris se recipi docebat, ut caput in membris, ne putaretur hoc solum esse quod videbatur, adjunxit: Et quicunque me susceperit, etc.