bible.software › Mark › Mark 9 › Mark 9:40
Mark 9:40
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For he that is not against us is on our part.
In Context
39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. + 9.41 Et quisquis scandalizaverit. Quanquam hoc generale sit, potest tamen secundum consequentiam sermonis contra apostolos dici, qui de primatu disputabant et eos quos ad fidem vocabant, exemplo suo perdere poterant. BEDA. Nota quod in bono opere nostro aliquando cavendum est scandalum proximi, aliquando pro nihilo habendum: in quantum sine peccato possumus, vitare proximorum scandalum debemus. Si autem pro veritate scandalum sumitur, utilius nasci permittitur quam veritas relinquatur. Mola asinaria. HIER. Secundum morem provinciæ, etc., usque ad tolerabilior utcunque eum inferni pœna cruciaret.
Read all of Mark 9
Cross References
Matthew 12:30Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. + 12.30 Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.
This Verse In Other Editions
Study Mark 9:40