Matthew 12:30
Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mihi, spargit. + 12.30 Qui non est mecum, etc. Id est, qui dissimilia meis facit opera, contrarius mihi est: ille trahit ad vitia, ego ad virtutes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He that is not with me is against me; and he that gathereth not with me scattereth abroad.
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Joshua 24:15Sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis, optio vobis datur: eligite hodie quod placet, cui servire potissimum debeatis: utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia, an diis Amorrhæorum, in quorum terra habitatis: ego autem et domus mea serviemus Domino.
Matthew 6:24Nemo potest duobus dominis servire: aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet. Non potestis Deo servire et mammonæ. + 6.24 Nemo potest, etc. Quasi: non poteritis ad oculum hominum bona agere, et ex his Deo placere. Non simul in cœlo et in terra thesaurizare, nec et vitiis et virtutibus deservire. Quidquid facis, vel ex amore Dei, vel servitute diaboli. Cum regnum Dei et diaboli dissideant inter se, in utroque nemo potest simul militare: unde qui baptizantur, diabolo abrenuntiant et operibus ejus. Aut enim unum odio. Nihil est medium. Quidquid enim facis, aut ex amore Dei, vel ex servitute diaboli. AUG. Diabolus enim semper est odio habendus: Deus vero, etc., usque ad sed contemnunt, victi concupiscentia sua et persuasione diabolica. Aut unum sustinebit. ID. Non quidem diligit: nemo enim diabolum diligit, sed sua cupiditate implicatus, etc., usque ad etsi non amet illum cujus ancillam diligit. Alterum contemnet. Non quidem odio habebit: nullius enim conscientia Deum potest odisse, quod retractavit idem Augustinus, dicens: Non video fuisse dicendum. Multi enim sunt de quibus scriptum est: Superbia eorum qui te oderunt Psal. 3., etc. Et mammonæ. Mammona, Syra lingua, divitiæ, quibus servire Deum negare est. Non dicit habere: quod fieri licet ut bene dispenset, sed servire, quod est avari. Dicitur hoc nomen esse dæmonis qui præest divitiis, non quod in ejus ditione sunt: sed quod his utitur ad decipiendum, irretiendo laqueis divitiarum.
Luke 9:50Et ait ad illum Jesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. + 9.50 Nolite prohibere. Qui enim. Non reprehenditur Joannes quia amore faciebat, sed docetur ut noverit infirmorum esse firmorumque distantiam, quia Dominus, etsi remunerat fortiores, non excludit infirmos.
John 11:52et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum. + 11.52 Pro gente. Judæorum, scilicet in qua erant oves, hoc tantum Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves, addidit: Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregare. Filii prædestinatione, sicut et oves in Isræl, nondum enim erant, quia nondum crediderant.