The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 1 › Matthew 1:9

Matthew 1:9

Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. + 1.9 Ozias autem. Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. Ezechias. Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: Nolite timere. Ezechiæ cum esset sine liberis dictum est: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives Isa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat Ibid. 38.: Non videbo Dominum Deum, item, non aspiciam hominem ultra, etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Ozias begat Joatham; and Joatham begat Achaz; and Achaz begat Ezekias;

In Context

8Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. + 1.8 Josaphat, etc. Judicans vel judicium Dei, scilicet Christus qui judicat orbem terræ in æquitate. Joram autem genuit. Christus est Joram, id est excelsus, qui ait: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo filius hominis qui est in cœlo Joan. 3..

10Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Josiam. + 1.10 Manasses. Obliviosus. Iste est qui quasi converso peccatori dixit: Omnium iniquitatum ejus non recordabor Ezech. 18.. Amon, id est fidelis vel nutritius, significans Christum de quo dicitur: Fidelis Dominus in omnibus viis suis, qui convocat filios, ut gallina pullos suos Psal. 144..

Read all of Matthew 1

Cross References

2 Kings 15:32Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israël, regnavit Joatham filius Oziæ regis Juda.

1 Chronicles 3:11pater Joram: qui Joram genuit Ochoziam, ex quo ortus est Joas:

2 Chronicles 27:1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc. + 27.1 Viginti quinque annorum erat Joatham, etc. In principio et in fine, annos Joatham enumerat, quia sicut justitia cœpit, usque ad finem perseveravit. Unde tempora vitæ ejus laude digna prædicantur.

Isaiah 36:1Et factum est in quartodecimo anno regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib, rex Assyriorum, super omnes civitates Juda munitas, et cepit eas. + 36.1 Et factum est. HIER. Libri Regum et Paralipomenorum consentiunt, etc., usque ad Jerusalem obsedit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 1:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 1:8Matthew 1Matthew 1:10 →