The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 1 › Matthew 1:16

Matthew 1:16

Jacob autem genuit Joseph virum Mariæ, de qua natus est Jesus, qui vocatur Christus. + 1.16 Joseph. Apponens Christus qui Judæis gentes apposuit, qui et pater Christi dicitur, quem de sua conjuge natum adoptive suscepit: sed et putative pater dicitur. Joseph Matthæus dicit filium Jacob, et Jacob filium Mathan. Lucas Joseph filium Heli, et Heli filium Mathat, sed Mathan et Mathat de eadem uxore Hesta nomine singulos genuerunt. Mathan qui per Salomonem descendit, eam prius duxit, et relicto uno filio Jacob obiit, et postea Mathat qui per Mathan descendit de David, eamdem duxit et genuit Heli, sic Jacob et Heli fratres sunt uterini. Jacob autem uxorem Heli fratris sui sine liberis defuncti, ad suscitandum semen ejus, accipiens, genuit Joseph natura suum, sed secundum legem Heli filium. Quod dicitur filius nomine ejus vocari cui suscitatur, non est verum cum Booz eum quem genuit ex Ruth, non Elimelech cui suscitatur, sed Obeth vocavit. Virum Mariæ. Quid ad Christum generatio ex David deducta ad Joseph, cum Christus non ex semine Joseph? Sed non est consuetudo Scripturarum, ut ordo mulierum in generationibus texatur; et ideo non per Mariam, sed per Joseph inducitur, cum de una Joseph et Maria tribu fuerint. Unde et eam quasi propinquam cogebatur accipere, ne tribus in aliam se confunderet: unde etiam simul tanquam de una stirpe profitentur in Bethlehem redire cum singulis in suam civitatem. Exemplo Mariæ liquet fidelibus conjugatis servato pari consensu continentiam posse permanere, conjugiumque vocari non permisto corporeo sexu, sed custodito mentis affectu. Unde et Joseph vir Mariæ dicitur, quia conjugium verum est ubi conservatur amoris effectus, et in Maria fructus nuptiarum invenitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jacob begat Joseph the husband of Mary, of whom was born Jesus, who is called Christ.

In Context

15Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Jacob. + 1.15 Eleazar, id est, Deus meus adjutor. Ille est qui ex persona hominis dixit: Deus meus sperabo in eum Psal. 90.. Mathan. Donans vel donatus. Ille est qui dedit bona hominibus, et de quo dicitur: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum daret Joan. 3.. Per hos patres Christus in mundum, et omnium horum in se gerebat officium. Et dignum est ut per eamdem lineam sanctitatis ad eum ascendamus, per quam ad nos descendere est dignatus.

17Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. + 1.17 Omnes itaque. Decurso ordine generationis tandem, in fine concludendo, evangelista recapitulat sub mystico numero.

Read all of Matthew 1

Cross References

Matthew 2:13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. + 2.13 Accipe puerum, etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.

Matthew 27:22Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? + 27.22 Quid igitur faciam de Jesu. Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Et cum dicerent: crucifigatur, non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: Quid enim mali fecit? Quo dicto Pilatus absolvit Christum.

Luke 1:27ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria. + 1.27 Ad virginem. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit.

Luke 2:4Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, + 2.4 Nazareth. ID. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit.

Luke 2:10Et dixit illis angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo:

Luke 3:23Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat, + 3.23 Annorum triginta. BEDA. Quod tricennalis baptizatur, etc., usque ad ut in Jeremia et Daniele.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 1:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 1:15Matthew 1Matthew 1:17 →