Matthew 2:13
Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. + 2.13 Accipe puerum, etc. HILAR. Cum desponsatam eam justo significabat, conjugem nuncupavit, sed post partum mater tantum Jesu ostenditur, ut quemadmodum justo Joseph deputaretur Mariæ in virginitate conjugium, ita venerabilis ejus ostenderetur in Jesu matris virginitas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 2:2Quæ concepit, et peperit filium: et videns eum elegantem, abscondit tribus mensibus. + 2.2 Et videns, etc. CHRYSOST., hom. 54 in Act. apost.. Mirabile est quod non per ea quæ videntur securitatis esse, sed plane per contraria, omnia pro nobis fiunt. Jussit Pharao in flumen projici pueros; nisi projecti fuissent pueri, non fuisset servatus Moses: quando servabatur, non erat in honore; quando expositus est, tunc factus in honore est. Minatus est illi Judæus, dicens: Nunquid me occidere tu vis? et hoc illi profuit ut philosopharetur in solitudine ac secure viveret. ORIG., hom. 2. Allegorice. Pharaonis filia est Ecclesia de gentibus congregata, cui per prophetam dicitur: Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, quia concupivit rex speciem tuam Psal. 44.. Hæc est ergo quæ exivit de domo patris, et venit ad aquas, ut lavaretur a peccatis quæ contraxerat in domo patris: et statim viscera misericordiæ suscepit, et miserta est infantis; hæc veniens in paludem, invenit Mosen jacentem expositum a suis, et fecit eum nutriri. Nutritur apud suos, ibi agit infantiam; fortior factus ducitur ad eam, adoptatur in filium. Moses legem significat. Veniens ergo Ecclesia ad aquas baptismi, suscepit legem intra tibin conclusam, et bitumine linitam. Tibin ergo est tegminis genus ex papyro contextum, et virgis vel ex cortice arborum formatum. Jacebat ergo lex clausa intra hujusmodi tegmina, pice et bitumine linita, vilibus scilicet et tetris Judæorum sensibus; sordebat oblita usque quo Ecclesia veniret ex gentibus, et assumeret eam de luteis et palustribus locis, intra sapientiæ aulas et regalia tecta. Infantiam tamen apud suos transigit: apud illos enim qui eam spiritualiter non intelligunt, parvula est, et infans, et lactantium habens cibos: cum ad Ecclesiam venit, fortior est Moses et validior; amoto enim velamine litteræ, perfectus in lectione ejus cibus invenitur. Mercedem nutrimentorum accipit a filia Pharaonis, apud quam lex nascitur et nutritur. Sed quid est quod Synagoga accipit ab Ecclesia? Puto illud quod Moses dicit: Ego in non gentem in æmulationem vos inducam: in gentem insipientem, in iram vos concitabo. Synagoga ergo de Ecclesia hanc mercedem accipit ut ultra idola non colat: videns enim gentiles ita ad Deum conversos, ut ultra idola nesciant, erubescit ultra idola colere. Nos quoque, si Pharaonem habuimus patrem, si nos in operibus malis genuit, cum venerimus ad aquas, assumamus legem Dei: non nobis sordeant litteræ velut tegmen obscurum; quæ parva ejus sunt et lactantia comedamus; quæ perfecta sumamus, et intra cordis tecta regalia collecemus. Grandem et validum habemus Mosen: nihil de eo parvum, nihil vile sentiamus, sed totum magnificum, totum egregium, totum elegans: totum enim magnum est, quod spirituale est, et sublimis intelligentiæ.
Joshua 3:17Populus autem incedebat contra Jericho: et sacerdotes qui portabant arcam fœderis Domini, stabant super siccam humum in medio Jordanis accincti, omnisque populus per arentem alveum transibat.
Joshua 4:18Cumque ascendissent portantes arcam fœderis Domini, et siccam humum calcare cœpissent, reversæ sunt aquæ in alveum suum, et fluebant sicut ante consueverant.
Job 33:15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Daniel 3:25Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
Matthew 2:12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. + 2.12 Et responso accepto. Sicut Moyses tacens clamabat, sic isti pio affectu interrogabant quid divina juberet voluntas. Hæc responsio non fit per angelum, sed per ipsum Deum, quia nullus alius viam reversionis instituit, nisi ille qui dicit: Ego sum via, veritas, et vita. Non loquitur puer ad eos, ne divinitas ante tempus revelaretur, et vera humanitas habeatur. Unde et mox in Ægyptum mittitur: quia et fides nutrienda erat ad præmium, et vita doctrinæ præparanda est ad eundum. Per aliam viam, etc. In hoc forma datur credentibus, ut devoti ad Deum veniant: et quod jubeat intendant, scilicet, ne ad diabolum redeant: sed per semitas virtutum ad patriam veniant, et qui ceciderunt contemnendo resurgant obediendo. LEO. Adorant in carne Verbum, in infantia sapientiam, in infirmitate virtutem, et in hominis veritate Dominum majestatis, etc., usque ad quia quod erat in substantiis proprium, non erat in persona diversum.