The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 1 › Mattheum 1:18

Mattheum 1:18

Christi autem generatio sic erat: cum esset desponsata mater ejus Maria Joseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. + 1.18 Christi autem generatio. Sine additamento, Jesu, ponit, ut eum intelligas de quo propheta: Unxit te Deus tuus. Jesus, quod substantialiter illi convenit, angelo reservat, ut qui post dicturus est conceptum de Spiritu sancto, nomen ei proprium ex salvationis officio sublimius declaret. Sic erat. Sicut dictum est, ut ex Joseph, origo Mariæ, quæ et de David claresceret: et Christus, non ex ejus semine, ut Deus et homo, per genealogiam homo, per hoc, de virgine de Spiritu sancto Deus ostenditur. Sic, inquam, erat ut præscripta est et mox dicetur, sicut postea signis et prodigiis manifestatur, ut totus liber Deum et hominem natum demonstret: quod est credendum ut possit intelligi. Hic enim sensus deficit humanus, ubi non est natura, sed virtus: qui non credit non intelligit quod virgo peperit, quod verbum caro factum est. Cum esset desponsata. ORIG. Ideo desponsata ut significaret Ecclesiam, quæ virgo est et sponsa: et ut per Joseph, etc., usque ad desponsatio fiebat per aliquot dies ante assiduam cohabitationem, et interim erat uxor sub custodia viri. Antequam convenirent. Non quod postea convenerint: ut si diceremus antequam pœnituerit, morte præventus est. Non quod postea convenerint; sed ostendit proximum tempus nuptiarum, in quo nuptiarum solemnia celebrantur. Inventa est in utero habens. Invenit Joseph in utero habere, sed non de Spiritu sancto sciebat esse: cum postea ut dubius deliberaret dimittere eam, apostolus autem hoc addit ne interim surreperet suspicio lectori. Quomodo hoc factum sit, et quo ordine, vel in qua civitate Christi conceptio sit celebrata, hoc prætermissum a Luca exponitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the birth of Jesus Christ was on this wise: When as his mother Mary was espoused to Joseph, before they came together, she was found with child of the Holy Ghost.

In Context

17Omnes itaque generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim. + 1.17 Omnes itaque. Decurso ordine generationis tandem, in fine concludendo, evangelista recapitulat sub mystico numero.

19Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. + 1.19 Justus. Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam. Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariæ, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitæ consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quæ separatæ ab invicem dilabuntur. Et nollet eam. Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad pœnam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam servasse.

Read all of Mattheum 1

Cross References

Genesis 3:15Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum et semen illius: ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus.] + 3.15 Inimicitias ponam inter te et mulierem. Ipsa conteret caput tuum, etc. GREG. l. I Mor., c. 38 Caput serpentis conterere, est initia suggestionis manu sollicitæ considerationis a cordis aditu exstirpare; qui cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneo molitur, quia quem prima tentatione non percutit, decipere in fine tendit. Si autem cor in tentatione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste possidetur, quia totam sibi arborem fructus ferre conspicit, quam veneni dente in radice vitiavit. HIERON. Ipsa servabit calcaneum tuum, et tu conteres ejus calcaneum. Melius in Hebræo habetur: Ipsa conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum ejus, quia et nostri gressus præpediuntur a colubro, et Dominus conteret Satan sub pedibus ejus.

Job 15:14Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? + 15.14 Quid est homo? Eo ipso quod dicitur homo, terrenus exprimitur et infirmus. Ab humo enim appellatus est. Et ut justus appareat natus, etc. Quomodo enim justus appareat, qui de illa natus est, quæ injustitiæ propinatrix exstitit? prima quippe viro injustitiam mulier propinavit in paradiso.

Luke 1:25Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. + 1.25 Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda.

Galatians 4:4At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, + 4.4 Venit plenitudo temporis. Id est postquam totum spatium illud fuit adimpletum, quo lex durare debuit, tunc misit Deus, etc. Plenitudo temporis. Sciebat quando venire deberet, vel etiam pati, etc. Non est enim hora ejus vel nostra, nisi voluntas ejus. Ante tamen longa series præconum præmittenda erat. Misit Deus Filium. Unde, Ego a Patre exivi, et veni in hunc mundum Joan. 16.. Et tamen de illo dicit Evangelista Joannes: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit Ibid. 1.. Deinde conjungit: In propria venit. Illuc ergo missus est, ubi erat. Unde et illud Propheta dicit: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Quærendum est ergo quomodo intelligatur ista missio. Si ergo sobrie de Dei Filio quæ digna sunt opinemur, ideo missum intelligere debemus, quia ex illo incomprehensibili inenarrabilique secreto majestatis profundæ dedit se comprehendendum mentibus nostris Dei Verbum, non solum cum se exinaniret, sed etiam cum habitaret in nobis. Ex muliere. Usus Hebrææ locutionis mulieres dicit non corruptas, sed feminas. Factum sub lege. Ut appareat circumcisus quasi filius Abrahæ signum habens ejus cui promissus fuerat; in quo impleta est circumcisio: itaque signum jam cesset. Credidit enim Abraham se habiturum filium, in quo benedicerentur omnes gentes: quod jam factum credimus. Ut adoptionem. Id est, ut participes essemus divinæ gloriæ. Sicut enim ipse natura participat, ita ad ipsam videndam nos adoptat. Hinc enim adoptionem recipimus, quod ille unicus Dei Filius non dedignatus est participationem nostræ naturæ, factus ex muliere, ut non solum unigenitus esset, sed etiam primogenitus in multis fratribus fieret. Adoptionem autem dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium.

Hebrews 10:5Ideo ingrediens mundum dicit: Hostiam et oblationem noluisti: corpus autem aptasti mihi: + 10.5 Noluisti. A tempore passionis, in quo est consummatio omnium hostiarum, cœperunt illa displicere. Nunquam ea ante destruxit, sed illis subditus fuit, dum in templo cum hostiis præsentatus fuit. Corpus autem aptasti mihi. Ablata sunt signa, quia exhibita est veritas, tunc tempus fuit ut illa auferrentur, et veritas veniret. Nec unquam in odoribus illis delectatus est Dominus, nisi in fide, et desiderio offerentis. Præcepit tamen hæc sibi offerri, potius quam offerrentur idolis; imposuitque in servitutem, non in justificationem, et ut figura essent futuri.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 1:17Mattheum 1Mattheum 1:19 →