Matthew 1:20
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. + 1.20 Hæc autem eo cogitante. Hic docemur diu deliberandum esse in incertis, ne peccetur temeritate levitatis. Ecce angelus Domini. Quia sic pie cogitat, consolari meretur, et consilium suum meliori consilio mutatur. Fili David. Recognosce quod promissum est domui David, de qua tu es et Maria, et vide impletum in ea. Noli timere. Quamvis tantum sit quantum credis, et ne timeas pro reatu, sed amplectere charitatis intuitu. Conjugem. Conjux erat non concubitu, sed affectu, non conjunctione corporis, sed copulatione animorum. Nota conjugem dici a prima fide desponsationis. Igitur dispensationis est, si quis permittitur aliam ducere post sacramentum sponsionis, et si nunquam debitum solvere possit. Bene Joseph vir, et Maria conjux dicitur, cum in eo servatur affectus amoris, quod verum conjugium, et in ea sine coitu est fructus nuptiarum. In ea natum est. De ea nasci, est in lucem produci. In ea vero nasci, est concipi, vel secundum præsentiam angeli quam habet ex Deo: cui futurum quasi præteritum, natum dicitur. De Spiritu sancto est. Spiritus sanctus dicitur Deus, et donum Dei, et charitas, et sola charitas eum incarnari fecit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 46:3Ait illi Deus: Ego sum fortissimus Deus patris tui: noli timere, descende in Ægyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi.
Judges 13:3Cui apparuit angelus Domini, et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis: sed concipies, et paries filium. + 13.3 Nec immundum. AUG., quæst. 50. Immundum est dissolutio disciplinæ quæ esse cœperat in Isræl, et jam ad ea manducanda eos labefecerat, quæ Deus in animalibus prohibuerat: jam enim etiam ad cultum transibant idolorum. AUG., quæst. 52 in Jud. Quod ait mulier dictum sibi ab angelo, etc., usque ad Nazaræi certis diebus observabant voventes votumque reddentes.
1 Kings 17:13Ad quam Elias ait: Noli timere, sed vade, et fac sicut dixisti: verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum, et affer ad me: tibi autem et filio tuo facies postea.
Job 33:15Per somnium, in visione nocturna, quando irruit sopor super homines, et dormiunt in lectulo,
Psalms 143:8quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. 1