The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 1 › Matthew 1:6

Matthew 1:6

David autem rex genuit Salomonem ex ea quæ fuit Uriæ. + 1.6 David autem rex. Mystice David, id est Christus qui Goliam, id est diabolum superavit. Ipse est manu fortis, vel visu desiderabilis. De eodem dicitur: Dominus fortis et potens Psal. 23., etc. Et iterum: Speciosus forma præ filiis hominum Ibid. 44.. Uriæ. Uria, lux mea Dei scilicet, id est, diabolus, qui dixit: Similis ero Altissimo Isa. 14.: cui Ecclesiam conjugatam Christus de solario paternæ majestatis adamavit, et pulchram factam sibi matrimonio copulavit. Urias qui est figura diaboli, lux mea Deus interpretatur, qui adhuc transformat se in angelum lucis, et lucem Dei se facit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Jesse begat David the king; and David the king begat Solomon of her that had been the wife of Urias;

In Context

5Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. + 1.5 Salmon autem genuit Booz. Christus est Salmon, id est, sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, fames, vel beatitudo, vel impetus: quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinæ philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quæ nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judæ sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quæ principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est præsens sæculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis prædicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. Booz autem. Booz Christus de quo dicitur: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus Ex Ruth. Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiæ: Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ Isa. 16.. Per hanc semen Abrahæ ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quæ est de Moab, id est de gentibus, quæ ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahæ: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Ruth videns vel festinans; quia Ecclesia puro corde Deum videt quæ festinat ad bravium supernæ visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. Jesse autem. Pater David sæpius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de radice Jesse Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. Regem. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et cæteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.

7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. + 1.7 Salomon autem. Christus est Salomon, id est pacificus, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam. De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Isræl III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Isræl cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Isræl fuit. Sed Christus lucerna est æterna in cœlesti Isræl, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit æternum Christi regnum. Abias. Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.

Read all of Matthew 1

Cross References

1 Samuel 16:1Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.

1 Samuel 17:12David autem erat filius viri Ephrathæi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandævus inter viros. + 17.12 Octo filios. HIERON., quæst. Hebr., tom. 3. In Paralipomenon tantum septem dicuntur, etc., usque ad Nathan quoque prophetam dicit Isidorus de Gabaonitis fuisse.

1 Samuel 20:30Iratus autem Saul adversum Jonathan, dixit ei: Fili mulieris virum ultro rapientis, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam, et in confusionem ignominiosæ matris tuæ?

2 Samuel 11:3Misit ergo rex, et requisivit quæ esset mulier. Nuntiatumque est ei quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam, uxor Uriæ Hethæi.

2 Samuel 12:24Et consolatus est David Bethsabee uxorem suam, ingressusque ad eam dormivit cum ea: quæ genuit filium, et vocavit nomen ejus Salomon: et Dominus dilexit eum.

2 Samuel 23:39Urias Hethæus: omnes triginta septem. + 23.39 Urias. Hic ultimus ponitur pro eo quod sequitur: Et addidit furor Domini, etc. Jam enim ultio facta fuerat in David et in domo ejus, sed non in populo qui vel non restitit David vel consensit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 1:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 1:5Matthew 1Matthew 1:7 →