Matthew 1:5
Salmon autem genuit Booz de Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Jesse. Jesse autem genuit David regem. + 1.5 Salmon autem genuit Booz. Christus est Salmon, id est, sensibilis, quia omnia sentit. Ipse accepit Raab, id est Ecclesiam de gentibus. Raab, fames, vel beatitudo, vel impetus: quia Ecclesia gentium esurit et sitit justitiam, et dilatata per orbem terrarum impetu doctrinæ philosophos et reges convertit. Raab ostendit coccinum in fenestra, id est in ore per confessionem Christi passionem declarat. Raab meretrix quæ nuntios Josue suscepit, quam Salmon princeps tribus Judæ sibi copulavit, significat Ecclesiam de gentibus, quæ principi ex Juda, id est Christo copulatur. Et sola cum suis salvatur, dum Jericho, id est præsens sæculum, septem muris vitiorum vallatum, septem dierum tempore tubis prædicationum circumvallatur, donec in novissima tuba omnes muri corruant, et novissima mors destruatur. Booz autem. Booz Christus de quo dicitur: Ecce Dominus Deus in fortitudine veniet Isa. 40.. Nota nullam de sanctis feminis in genealogia Christi assumi, sed quas Scriptura reprehendit. Debuit enim de peccatoribus nasci, qui pro peccatoribus venerat, ut discerent sui peccata patrum sibi non obesse. Unde agnus in Pascha immolandus jussus est assumi ex capris et ovibus id est ex justis et peccatoribus generandus Ex Ruth. Moabitide, ut ostendat impletum vaticinium Isaiæ: Emitte agnum, Domine, dominatorem terræ Isa. 16.. Per hanc semen Abrahæ ad Christum deducitur. Ecclesia de gentibus per Ruth significata, priusquam ad Booz, id est ad Christum veniret, ex patre diabolo erat. Ruth significat Ecclesiam quæ est de Moab, id est de gentibus, quæ ex patre diabolo et petra deserti propter idololatriam de qua Deus suscitavit filios Abrahæ: oblita prioris gentis venit ad Booz, qui fortis dicitur, id est ad Christum, qui suscitat semen fratris sui, id est Moysi qui obiit sine liberis, quia nihil ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Ruth videns vel festinans; quia Ecclesia puro corde Deum videt quæ festinat ad bravium supernæ visionis et diffinit perseverare in fide et dilectione. Jesse autem. Pater David sæpius nominatur Isai, sed binomius fuit. Hic autem ideo dicitur Jesse: ut sciret eum venisse; de quo Isaia: Egredietur virga de radice Jesse Isa. 11., etc. Hic est flos quem odorat Isaac, dicens: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni Gen. 27., quia Spiritus eum abundantissime replevit. Regem. Non quod solus in hac genealogia rex, sed quia primus rex de Juda et regum principium, propter quem et cæteri in solio regni servantur: et per istum ordo generationis decurrit ad Christum qui habet regnum David.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Salmon begat Booz of Rachab; and Booz begat Obed of Ruth; and Obed begat Jesse;
In Context
Cross References
Joshua 2:1Misit igitur Josue filius Nun de Setim duos viros exploratores in abscondito: et dixit eis: Ite, et considerate terram, urbemque Jericho. Qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis, nomine Rahab, et quieverunt apud eam. + 2.1 Misit ergo, etc. BEDA in Josue. Jericho civitas mundus est, ad quem Dominus Christus ad perscrutandos mores hominum duo Testamenta direxit. Nam in eo ut credentium fidem aut rebellium pervicaciam plenius comprobaret, ante adventum judicii sui, quasi exploratores duos, Legem et Evangelium destinavit. ADAM., hom. 3. Mittuntur a Jesu exploratores in Jericho, etc., usque ad si in misericordia Domini sui intellexerit bonitatem.
Ruth 1:4Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis, + 1.4 Ruth. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et alibi: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.
Ruth 1:22Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.
1 Chronicles 2:11Nahasson quoque genuit Salma, de quo ortus est Booz.
Luke 3:32qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
James 2:25Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens?