bible.software › Matthew › Matthew 1 › Matthew 1:8
Matthew 1:8
Asa autem genuit Josophat. Josophat autem genuit Joram. Joram autem genuit Oziam. + 1.8 Josaphat, etc. Judicans vel judicium Dei, scilicet Christus qui judicat orbem terræ in æquitate. Joram autem genuit. Christus est Joram, id est excelsus, qui ait: Nemo ascendit in cœlum nisi qui descendit de cœlo filius hominis qui est in cœlo Joan. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Asa begat Josaphat; and Josaphat begat Joram; and Joram begat Ozias;
In Context
7Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. + 1.7 Salomon autem. Christus est Salomon, id est pacificus, quia ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. Ipse est Roboam, id est impetus populi, qui velociter populos convertit ad fidem. Roboam. De isto dicitur: Dabo ipsi Roboam tribum Judam, ut remaneat lucerna David cunctis diebus in Isræl III Reg. 11.. Quod ad litteram non potest accipi, quia nec Isræl cunctis diebus exstitit, nec de David post Christum dux aliquis in Isræl fuit. Sed Christus lucerna est æterna in cœlesti Isræl, et ideo servatur semper. Super solium autem David dicitur sedere Christus, quia regnum David temporale figuravit æternum Christi regnum. Abias. Pater Dominus, id est, Christus, qui dicit: Ego ero illi in Patrem, quia tanquam Dominus omnia quæcunque voluit fecit Psal. 113.. Qui etiam est Asa, id est, attollens, quia ipse abstulit peccata mundi.
9Ozias autem genuit Joatham. Joatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. + 1.9 Ozias autem. Sub Ozia, Joathan, Achaz et Ezechia, prophetavit Isaias de Christo. Propter peccata principum claudebantur ora prophetarum. Ezechias. Fortis Dominus, ipse est qui dicit apostolis: Nolite timere. Ezechiæ cum esset sine liberis dictum est: Dispone domui tuæ, quia morieris tu et non vives Isa. 38.. Ideo flevit non propter longiorem vitam, cum sciret inde placuisse Deo Salomonem, quia non petiisset ampliores annos: sed quia dubitabat ne promissio Dei impleretur cum se sciret esse de genere David per quem oportebat venire Christum: et ipse erat sine liberis unde et dicebat Ibid. 38.: Non videbo Dominum Deum, item, non aspiciam hominem ultra, etc. E contra credebat, quia fidelis est qui promiserat. Deus autem sententiam quam dederat, ad probationem fidei immutat, et spatium generandi dat.
Read all of Matthew 1
Cross References
1 Kings 22:2In anno autem tertio, descendit Josaphat rex Juda ad regem Israël.
2 Kings 8:16Anno quinto Joram filii Achab regis Israël, et Josaphat regis Juda, regnavit Joram filius Josaphat rex Juda.
2 Kings 15:1Anno vigesimo septimo Jeroboam regis Israël, regnavit Azarias filius Amasiæ regis Juda. + 15.1 Anno vicesimo Azarias. RAB., in lib. Reg., tom. 3. Ipse est Ozias, etc., usque ad superius porta Ephraim dicitur.
2 Chronicles 17:1Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
2 Chronicles 26:1Omnis autem populus Juda filium ejus Oziam, annorum sedecim, constituit regem pro Amasia patre suo.
This Verse In Other Editions
Study Matthew 1:8