The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 6 › Matthew 6:31

Matthew 6:31

Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? + 6.31 Nolite ergo solliciti, etc. Plenius inculcat et revolvit, quod a principio sermonis docuit, ut absque sollicitudine vivamus. Nolite, etc. Hic videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora sibi vel austeriora præ his cum quibus vivunt, alimenta quærunt vel indumenta. Solliciti esse. Sollicitudo suffocat verbum Dei, ne fructum referat, et facit similem gentili, id est infidelem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Therefore take no thought, saying, What shall we eat? or, What shall we drink? or, Wherewithal shall we be clothed?

In Context

30Si autem fœnum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos modicæ fidei? + 6.30 Si enim fenum agri. Si ista quæ ad usum sunt temporis tantum, et cito decidua igne cremabuntur, Deus tam venuste adornat. Cras pro futuro ponitur in Scripturis, dicente Jacob: Exaudiet me cras justitia mea Gen. 30.. In clibanum mittitur. Alii libri habent: in ignem vel in acervum qui habet speciem clibani. Quanto magis vos, scilicet vestiet; et ideo omnis fiducia in eo habenda; quod si nec de his fidentes sumus, quomodo invisibilia speramus? Permodica fides est, quæ nec de minimis certa est. Ideo et de æternis ingerit fiduciam, et condemnat infidelitatem. Modicæ fidei. Quicunque in aliqua promissione dubitat, modicus est fidei, et quanto plus dubitat, tanto minus invenit ea pro quibus sollicitus fuit.

32hæc enim omnia gentes inquirunt. Scit enim Pater vester, quia his omnibus indigetis. + 6.32 Hæc enim omnia. Quid ergo amplius habet a gentili: cujus infidelitas animum sollicitat, et curis vitæ hujus fatigat? Gentes. Quibus de futuris cura non est, sed filiorum est quærere regnum. Scit enim. Provisa sunt hæc a Deo, qui novit nobis hæc in via sua esse necessaria. Pater vester. Sic filios de bonitate et providentia patris securos reddit, absque cura scilicet.

Read all of Matthew 6

Cross References

Leviticus 25:20Quod si dixeritis: Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras?

Psalms 37:3quoniam sagittæ tuæ infixæ sunt mihi, et confirmasti super me manum tuam. + 37.3 Sagittæ. AUG. Vindictæ quas minabaris Adæ, dicens: In quacumque die comederitis, morte moriemini. Quia comedit, infixæ sunt et nobis; et non ad horam, sed confirmasti, ut sit usque in finem sæculi. AUG., CASS. Quoniam sagittæ. Numerat quæ patitur, etc., usque ad quod leviter potest lædi. 1

Matthew 15:33Et dicunt ei discipuli: Unde ergo nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam? + 15.33 In deserto panes. Panes prædicatores, desertum sese, id est, infecundos dicunt. Quasi dicat: Unde nobis tanta facundia ut possimus tam avidis auditoribus sufficere?

1 Peter 5:7omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 6:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 6:30Matthew 6Matthew 6:32 →