Mattheum 10:23
Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam. Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israël, donec veniat Filius hominis. + 10.23 Cum autem. Hoc ad illud tempus pertinet, quo dictum est.: In via gentium ne abieritis, quod persecutiones non debeant timere, sed declinare: ut tribulationis occasio sit Evangelii seminarium.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 4:12Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam: + 4.12 Cum autem audisset. RAB. Hic Matthæus, sicut Marcus et Lucas, prætermittit primum adventum Domini in Galilæam, postquam, etc., usque ad, Hoc fecit initium signorum Jesus. Et iterum: Nondum Joannes missus erat in carcerem. Joannes, etc. Quod erat propter Evangelium. Jesus hoc idem perfectius prædicans ad tempus cedit et fugit, ut sit exemplum suis. In Galilæam. Duæ sunt Galilææ: una dicitur Judæorum, altera gentium propter inhabitationem gentium, quam partem dedit Salomon regi Tyri qui gentes ibi posuit.
Matthew 16:28Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo. + 16.28 Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.
Matthew 24:27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
Matthew 24:48Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
Matthew 26:64Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli. + 26.64 Tu dixisti. Marcus: Ego sum: quod idem est: Et est similis contra Pilatum et Caipham responsio, ut a propria sententia condemnentur. Filium hominis. Me in forma quam judicatis exaltatum et habentem nomen quod est super omne nomen.
Luke 4:29Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. + 4.29 Et duxerunt. ID. Pejores Judæi discipuli, diabolo magistro, etc., usque ad veluti divini Sculptoris expressa manu servantur.