Matthew 5:11
Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: + 5.11 Beati estis cum maledixerint. Hucusque generaliter sententias posuit quasi ad absentes, cum et ad præsentes pertinerent, nunc ad eos verba convertit (quamvis et hoc aliis conveniat), prædicens quanta pro nomine ejus essent passuri: quia dignitatem gradus eorum eis intimare volebat dicens: Vos estis sal terræ, vos estis lux mundi; ut ex tristibus humilitatem, ex lætis acciperent consolationem. Maledixerint. Antiqua translatio habet: Cum oderint vos homines, et dixerint omne malum, et expulerint. Idem tamen sensus in nostra, cum maledieta ex odio cordis fiant. Qui gloriam cœli optat, non timet opprobrium in terra; quantum quisque de laude hominum lætatur, tantum de opprobrio tristatur. Quem laus extollit, vituperatio deprimit: ubi quis quærit laudari tantum apud Deum, non timet confundi in conspectu hominum. Mentientes. Hoc addit ne glorietur de quo vere mala dicuntur. Etiam addit: Propter me, quia aliquando falsa dicuntur, quod accedit temeritate hominum, non tamen propter Christum hoc patiuntur, quem non sequuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 35:11Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. 1
Isaiah 66:5Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum ejus. Dixerunt fratres vestri odientes vos, et abjicientes propter nomen meum: Glorificetur Dominus, et videbimus in lætitia vestra; ipsi autem confundentur. + 66.5 Odientes vos. Quia de mundo non estis, quia in me creditis, quia nomen meum habetis, a Chrito Christiani dicti: unde, Jam enim conspiraverant Judæi, ut si quis confiteretur Christum, extra Synagogam fieret Joan. 9.. Glorificetur. HIER. quasi: Appareat gloriosus, etc., usque ad cum potestate magna et majestate et virtute, vel etiam in præsenti.
Matthew 10:22et eritis odio omnibus propter nomen meum: qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. + 10.22 Qui autem, etc. Docet virtutem longanimitatis et patientiæ, etc., usque ad hoc ipsum incipimus possidere quod sumus.
Matthew 10:39Qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. + 10.39 Qui invenit, etc. Nomine animæ vita præsens designatur.
Matthew 24:9Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. + 24.9 Tunc tradent. Quo merito hæc Judæis eveniant subdit, qui post occisionem Christi, nominis et fidei ejus præcones persecuti sunt.
Mark 4:17et non habent radicem in se, sed temporales sunt: deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum, confestim scandalizantur.