The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 10 › Mattheum 10:27

Mattheum 10:27

Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, prædicate super tecta. + 10.27 Quod dico. Hoc est, in quo volo vos constantes esse, etc., usque ad calcato carnis domicilio prædicate.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

What I tell you in darkness, that speak ye in light: and what ye hear in the ear, that preach ye upon the housetops.

In Context

26Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. + 10.26 Ne ergo timueritis eos. Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.

28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.

Read all of Mattheum 10

Cross References

Proverbs 1:20[Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam: + 1.20 Sapientia. Hucusque persecutiones, quas Christo Judæi intulere; hinc ea, quæ per apostolos persecutoribus eisdem post passionem loquitur. Sapientia, id est Christus, loquitur foris, id est in luce palam, ut relicta infantia sint parvuli malitia. RAB. Sapientia quippe Dei Christus est, etc., usque ad cuiquam dicerent. Foris. ID. Aperte, post resurrectionem, etc., usque ad: in platea vocem ejus. In plateis dat vocem suam, etc. Quæ ante paucos docuerat, manifeste replicabat, unde: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lucem.

Matthew 13:1In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare. + 13.1 In illo die. Per hoc indicat hoc gestum consequenter, nisi forte dies ponatur pro tempore, more Scripturæ. Marcus eumdem tenet ordinem. Lucas in aliud transit, sed nec repugnat huic. RAB. Non solum facta et dicta Domini, sed et itinera, etc., usque ad ad quæ Judæi non intraverunt, foris in littera fixi.

Luke 8:10Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. + 8.10 Videntes. Doctores Judæorum qui cum merito perversitatis suæ excæcati sunt, mendaciter se videntes putant.

John 16:13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. + 16.13 Omnem veritatem, etc. Promittit quod totum facturus est Spiritus, non quod in hac vita totum compleatur. A semetipso, etc. AUG. Quia non est a seipso, quia solus Pater, etc., usque ad semper scivit, scit et sciet.

John 16:29Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis: + 16.29 Dicunt ei discipuli ejus. Cum nondum venisset hora quam promisit: Ecce nunc palam loquitur. Illa quæ Dominus scit non intelligentibus esse proverbia: illi usque adeo nobis intelligunt, ut nec saltem se non intelligere intelligant. De qua eorum infirmitate admonens respondit: Modo creditis, etc.

Acts 5:28dicens: Præcipiendo præcepimus vobis ne doceretis in nomine isto, et ecce replestis Jerusalem doctrina vestra: et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius. + 5.28 Præcipiendo etc. In Græco: Nonne præcipiendo præcepimus vobis? Nam sic loqui, magis convenit interroganti. Replestis Jerusalem. Principem civitatum, in qua etiam nos conversamur. In hoc ignoranter laudant apostolos, qui nec territi minis cessant prædicare. Super nos sanguinem. RAB. Patet per antiphrasim dictum esse: Sanguis ejus super nos. Temeraria interrogatio pontificis refutatur responsione prudenti. ID. Interrogant, solet enim in verbis esse dubietas, cum in corde firma teneatur sententia.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 10:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 10:26Mattheum 10Mattheum 10:28 →