Matthew 10:26
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur: et occultum, quod non scietur. + 10.26 Ne ergo timueritis eos. Eorum sævitiam vel blasphemias, quia veniet dies cum Deus judicabit occulta hominum, ubi et nequitia discooperietur, et vestra intentio, nunc soli Deo cognita, ab omnibus scietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 28:1[Fugit impius nemine persequente; justus autem, quasi leo confidens, absque terrore erit. + 28.1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
Isaiah 41:10Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortavi te, et auxiliatus sum tibi, et suscepit te dextera Justi mei.
Isaiah 43:1[Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo: meus es tu. + 43.1 Et nunc hæc. Superius locutus est de captivitate Judæorum qui credere noluerunt, nunc primitivam alloquitur Ecclesiam, quæ est de Judæis, ut Creatorem animæ suæ et corporis intelligant. Creans te Jacob. Jacob supplantator, Isræl vir videns Deum. Hi sunt apostoli et apostolici viri, qui et vitia supplantaverunt, et Deum videre meruerunt.
Isaiah 51:12Ego, ego ipse consolabor vos. Quis tu, ut timeres ab homine mortali, et a filio hominis qui quasi fœnum ita arescet? + 51.12 Quis tu ut timeas ab homine, etc., usque ad ut erubescant et pœnitentiam agant.
Jeremiah 1:17Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum. + 1.17 Tu ergo accinge, etc. ID. Job quoque præcipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quæ super montem posita latere non potest.
Matthew 10:28Et nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius timete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.