Luke 20:35
illi vero qui digni habebuntur sæculo illo, et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores: + 20.35 Illi vero, etc. Cum omnes boni et mali sint resurrecturi et absque nuptiis mansuri, Dominus tamen ut ad gloriam resurrectionis incitet, de solis electis disserit. Si autem in resurrectione neque ducent uxores, resurgent ergo corpora quæ possunt nubere et ducere. Quod dicitur de his qui habent membra genitalia, sed nulla voluptate vel necessitate nubendi mancipabuntur. Et nota quod cum insidiatoribus et conculcatoribus secreta mysteria loquatur, non tamen sanctum dat canibus, sed aderant multi idonei quos propter aliorum immunditiam non oportebat negligi. Neque nubent, etc. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
34Et ait illis Jesus: Filii hujus sæculi nubunt, et traduntur ad nuptias:
Cross References
Daniel 12:2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
Matthew 22:29Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. + 22.29 Erratis. Ideo quia nescitis Scripturas, Unde sequitur, ut nesciant virtutem Dei.
Luke 21:36Vigilate itaque, omni tempore orantes, ut digni habeamini fugere ista omnia quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis.
Acts 5:41Et illi quidem ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. + 5.41 Quoniam digni. Non putabant se laborare, sed maximum munus percipere: quia Beati qui persecutionem patiuntur propter Deum Matth. 6..
2 Thessalonians 1:5in exemplum justi judicii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini. + 1.5 In exemplum justi, etc. Si enim tam severe punit peccata in pœnitentibus, quid faciet induratis? Hoc dicit, ut intelligatur quod non parcit impiis qui non parcit justis. Justi: si tamen justum est, quod constat esse. Non enim ponitur hic, si tamen, pro dubitatione, sed pro affirmatione, unde alius interpres ait: Siquidem justus est, etc.
Revelation 3:4Sed habes pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua: et ambulabunt mecum in albis, quia digni sunt. + 3.4 Non inquinaverunt vestimenta sua. Vestes immortalitatis et innocentiæ, quas acceperunt in baptismo, vel, sua bona opera.