Matthew 10:9
Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: + 10.9 Aurum neque argentum. Qui hæc haberent, viderentur non causa salutis prædicare, sed lucri. Neque pecuniam in zonis vestris. Duo sunt genera necessariorum: unum quo emuntur necessaria, aliud ipsa necessaria. Per pecuniam in zonis, illud unde emuntur: per peram quod emitur, quod ibi reponitur. De hoc in passione: Quando misi vos sine sacculo et pera, nunquid defuit vobis aliquid? At illi dixerunt: Non.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Provide neither gold, nor silver, nor brass in your purses,
In Context
Cross References
Mark 6:8Et præcepit eis ne quid tollerent in via, nisi virgam tantum: non peram, non panem, neque in zona æs, + 6.8 Ne quid tollerent, etc. Tanta sit in Domino fiducia, ut nihil deesse certissime sciant, ne dum sibi provident temporalia, minus aliis provideant æterna. BEDA. Mattheus et Lucas memorant Dominum discipulis dixisse, ut nec virgam ferrent: Marcus ne quid tollerent nisi virgam. Sed illi realiter virgam accipiunt. Marcus per virgam potestatem accipiendi necessaria a subditis intelligit.
Luke 10:4Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. + 10.4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
1 Corinthians 9:7Quis militat suis stipendiis umquam? quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? + 9.7 Quis militat. Ne, quia abstinet, coapostolos reprehendisse videretur, addit: Quis militat. CHRYS. Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit? Per illud pericula; hoc autem laborem et miseriam multam et curam ostendit, et tertium item addit exemplum his verbis. Quis pascit, etc. ID. Multam diligentiam, et magistro debitam erga subditos ostendit. Quod ex his apparet: Etenim milites, et agricolæ, et pastores erant apostoli, non bellorum, neque terræ, neque brutorum animantium, sed ratione præditarum animarum, et ejus exercitus qui adversus dæmones armatur. Et de lacte. Lac gregis dicitur quidquid a plebe præpositis datur.