The Bible Software
bible.softwareActsActs 4 › Acts 4:30

Acts 4:30

in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. + 4.30 Per nomen. In Græco: Per nomen pueri tui Jesu, quod magis apostolorum votis congruit, qui satagebant, ut homo crucifixus a Judæis clarescentibus miraculis, per nomen ejus, qui est in cœlum assumptus, ipsemet Dei Filius innotesceret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By stretching forth thine hand to heal; and that signs and wonders may be done by the name of thy holy child Jesus.

In Context

29Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, + 4.29 Cum omni fiducia. Hoc Deum postulant, ut cum omni fiducia possint loqui verbum Dei.

31Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. + 4.31 Motus est locus. Magna virtus orationis fidelium, hoc autem ad suscitandas mentes factum est.

Read all of Acts 4

Cross References

Exodus 6:6Ideo dic filiis Israël: Ego Dominus qui educam vos de ergastulo Ægyptiorum, et eruam de servitute, ac redimam in brachio excelso et judiciis magnis.

Jeremiah 15:15Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me. Noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium. + 15.15 Noli in patientia tua suscipere me. Vox Christi. Quasi: Longanimis fuisti semper huic populo delinquenti, sed quia etiam contra me erexit temeritatem suam, noli jam esse longanimis. Si autem consideres tempora Dominicæ passionis et ruinæ Jerusalem, videbis, quia omnino patiens fuit. A quintodecimo anno Tiberii Cæsaris usque ad subversionem templi numerantur anni quadraginta duo. Quia spatium pœnitentiæ oportebat dari propter eos qui per apostolos erant credituri.

Luke 9:54Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? + 9.54 Domine, vis. BED. Apostoli adhuc rudes et modum vindicandi ignorantes, etc., usque ad talis potestas sanctis viris a Deo collata est. Dicimus ut ignis descendat de cœlo. Ad sermonem istorum ignis de cœlo descenderet, quia sunt filii tonitrui. Et consumat illos? Et conversus increpavit illos et dixit. In similitudine Eliæ, qui et propria manu et igne divinitus impetrato, presbyteros Baal morte affecit. Et in hoc quod apostoli potestatem talis prophetæ sibi præsumunt, ostenditur in ipsis fuisse meritum prophetarum. AMBR. Non peccant apostoli, qui legem sequuntur, etc., usque ad vindictam non quærit qui non timet.

John 4:48Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodigia videritis, non creditis. + 4.48 Nisi signa. In hoc redarguitur de incredulitate, quod non ubique credebat eum esse, et per hujus duritiam significatur duritia Judæorum, qui nec visis miraculis credunt. Vere econtra per Samariam signatur fides gentium, quæ solo verbo credidit, hoc autem, quantum ad allegoriam, a primo Christi adventu usque post regnum Antichristi in perfidis Judæis durabit. Et prodigia. Prodigium quasi porro dictum, quasi quod aliquid significat. Vel, prodigium quasi procul a digito, quia præfigurat aliquod remotum et futurum.

Acts 2:43Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.

Acts 3:16Et in fide nominis ejus, hunc quem vos vidistis et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. + 3.16 Integram sanitatem. In duobus quæ prædicta sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 4:30

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 4:29Acts 4Acts 4:31 →