The Bible Software
bible.softwareMattheumMattheum 11 › Mattheum 11:10

Mattheum 11:10

Hic est enim de quo scriptum est: Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For this is he, of whom it is written, Behold, I send my messenger before thy face, which shall prepare thy way before thee.

In Context

9Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. + 11.9 Plusquam propheta. BEDA. Quia angelus non natura sed officio.

11Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista: qui autem minor est in regno cælorum, major est illo. + 11.11 Major Joanne. In hoc non præfertur patriarchis, et cunctis hominibus, sed æqualis cæteris sanctis ostenditur. Qui autem. Id est, omnis sanctus qui jam est cum Deo, major est eo qui adhuc in mundo. Vel ego quem minorem facit multorum opinio, in Ecclesia sanctorum illi prælatus sum. Vel novissimus angelus cœli melior est quovis homine. In regno. Regnum cœlorum duobus modis accipitur: aut supernum, in quo nondum sumus: aut præsens Ecclesia, in qua adhuc vivimus, et jam quodammodo regnamus.

Read all of Mattheum 11

Cross References

Isaiah 40:3Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. + 40.3 Vox clamantis. ID. Hujus vocis memores, Judæi miserunt ad Joannem ut interrogarent eum: Tu quis es?

Malachi 4:5Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.

Mark 1:2Sicut scriptum est in Isaia propheta: [Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. + 1.2 Sicut scriptum est. Marcus prophetarum testimonia præmittit quibus hæc vetera et non nova, sed a prophetis præscita et prædicta asserit, in quo et Judæos qui legem et prophetas susceperant ad Evangelium invitat: et gentiles qui Evangelium tenebant ad venerationem legis et prophetarum provocat, ne quis juxta hæreticos alterum sine altero suscipiat. Ecce mitto. BEDA. Angelus dicitur Joannes non societate naturæ, ut mentitur Origenes, sed officii dignitate: sicut et sacerdotes, de quibus dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem exquirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est Mal. 2.. ID. Nota quod hoc testimonium: Ecce ego mitto angelum, etc., Malachiæ est, utrumque tamen dicit Isaiæ esse, quia, etc., usque ad omnes prophetæ uno spiritu locuti sunt quasi uno ore.

John 1:23Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta. + 1.23 Ego vox clamantis in deserto. Non dicit, Ego sum homo, vel Joannes, vel filius Zachariæ. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hæc omnia exaltatus præcursor Verbi, deserit omnia quæ intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur præter abundantiam gratiæ, qua excedit omnem creaturam, ut sit vox Verbi. Vox est interpres animi, animus autem, id est intellectus omnium est Filius Dei. Joannes ergo vox est et interpres hujus animi, quia primo mundo eum demonstravit: Ecce agnus Dei. Isaias, Hoc de Joanne prophetavit: Ego vox clamantis in deserto, in qua verbum sonat, id est prophetia, et ostensio et lucerna verbi præsentis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Mattheum 11:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Mattheum 11:9Mattheum 11Mattheum 11:11 →