Matthew 11:13
Omnes enim prophetæ et lex usque ad Joannem prophetaverunt: + 11.13 Omnes enim. Non quod post Joannem non fuerint aliqui, ut Agabus, sed quia quidquid prophetaverunt, de Domino vaticinati sunt. Omnes enim. Quia quidquid illi dixerunt, de venturo locuti sunt, hic vero venientem ostendit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For all the prophets and the law prophesied until John.
In Context
Cross References
Matthew 5:17Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere. + 5.17 Nolite putare. Postquam hortatus est omnia pati pro veritate, et non celare, et gloriam Dei facere, incipit docere quid docturi sint. Quasi diceret: Quid est quod vetas abscondi, pro quo jubes omnia pati? an est aliquid contra legem? Non veni solvere legem, sed adimplere, vel faciendo quod dicit, vel supplendo quod deerat et imperfectum erat.
Luke 24:44Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.
Acts 3:22Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. + 3.22 Moyses quidem. Exempla ponit, non de omnibus qui locuti sunt, vel quæ, sed de aliquibus duntaxat. Quoniam prophetam, etc. Filius Dei de populo Isræl carnem assumpsit, apparens in similitudine Moysi, ut sicut ille carnalem Isræl cæremoniis et sacris legibus instructum et purificatum in terram promissionis introduxit, ita et Jesus per gratiam Evangelii spiritualem Isræl ad cœlum duxit. Et sicut contemptores legis Moysi de terra promissionis ab inimicis sunt ejecti, sic qui doctrinam Evangelii despiciunt per ultores spiritus de cœtu sanctorum pellentur. De fratribus vestris. RAB. Josue de Ephraim, Jesum de Juda Deus suscitavit.
Romans 3:21Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis. + 3.21 Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.