The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 6 › John 6:27

John 6:27

Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. + 6.27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Labour not for the meat which perisheth, but for that meat which endureth unto everlasting life, which the Son of man shall give unto you: for him hath God the Father sealed.

In Context

26Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis. + 6.26 Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.

28Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?

Read all of John 6

Cross References

Psalms 2:7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1

Proverbs 2:2ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. + 2.2 Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.

Ecclesiastes 6:7Omnis labor hominis in ore ejus; sed anima ejus non implebitur. + 6.7 Omnis labor: hoc est, quod laborando didicit homo, id est rationalis, in ore habet, quia alios docet. Anima ejus non implebitur. ID. Quia semper cupit discere quod doceat: et hoc habet stulto plus, quia cum beato paupere tendit ad Christum, qui est vita et qui ait: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.

Isaiah 42:1[Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. + 42.1 Ecce servus. HIER. Notandum quia apostoli Jacob, Isræl, et semen Abrahæ appellantur, quibus postea quasi servis et hominibus dicitur: Noli timere, vermis Jacob, etc. Christus autem non semen Jacob vel Isræl, sed servus dicitur. Dedi Spiritum. In conceptione; unde: Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Phil. 2.. Et in baptismo claruit, cum Spiritus in specie columbæ super ipsum requievit Luc. 1..

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

Habakkuk 2:13Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? laborabunt enim populi in multo igne, et gentes in vacuum, et deficient.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 6:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 6:26John 6John 6:28 →